1. Sumuntur tigna amplissima longitudine;
supra figuntur chelonia, in quibus cluduntur suculae. Per media autem spatia
tignorum insecantur exciduntur formae, in quibus excisionibus cluduntur
capitula catapultarum, cuneisque distinentur, ne in contentionibus moveantur. Tum
vero modioli aerei in ea capitula includuntur et in eos cuneoli ferrei, quas epizygidas
Graeci vocant, conlocantur.
2. Deinde ansae rudentum
induntur per foramina capitulorum, in alteram partem traiciuntur, deinde in
suculas coiciuntur involvuntur, uti vectibus per eas extenti rudentes, cum
manibus sunt tacti, aequalem in utroque sonitus habeant in responsum. Tunc
autem cuneis ad foramina concluduntur, ut non possint se remittere. Ita
traiecti in alteram partem eadem ratione vectibus per suculas extenduntur,
donec aequaliter sonent. Ita cuneorum conclusionibus ad sonitum musicis
auditionibus catapultae temperantur. De his rebus quae potui dixi. Restat mihi de oppugnatoriis rebus,
quemadmodum machinationibus et duces victores et civitates defensae esse
possint.
|