1. Primum ad oppugnationis aries sic inventus
memoratur esse. Carthaginienses ad Gadis oppugnandas castra posuerunt. Cum
autem castellum ante cepissent, id demoliri sunt conati. Posteaquam non
habuerunt ad demolitionem ferramenta, sumpserunt tignum idque manibus
sustinentes capiteque eius summum murum continenter pulsantes summos lapidum
ordines deiciebant, et ita gradatim ex ordine totam communitionem
dissipaverunt.
2. Postea quidam faber Tyrius nomine Pephrasmenos
hac ratione et inventione inductus malo statuto ex eo alterum transversum uti
trutinam suspendit et in reducendo et inpellendo vementibus plagis deiecit
Gaditanorum murum. Ceras autem Carchedonius de materia primum basim subiectis
rotis fecit supraque compegit arrectariis et iugis varas et in his suspendit
arietem coriisque bubulis texit, uti tutiore essent, qui in ea machinatione ad
pulsandum murum essent conlocati. Id autem, quod tardos conatus habuerat,
testudinem arietariam appellare coepit.
3. His tunc primis gradibus positis ad id genus
machinationis, postea cum Philippus, Amyntae filius, Byzantios oppugnaret,
Polydios Thettalos pluribus generibus et facilioribus explicavit, a quo
receperunt doctrinam Diades et Charias, qui cum Alexandro militaverunt. Itaque
Diades scriptis suis ostendit se invenisse turres ambulatorias, quas etiam
dissolutas in exercitu circumferre solebat, praeterea terebram et ascendtem
machinam, qua ad murum plano pede transitus esse posset, etiam corvum
demolitorem, quem nonnulli gruem appellant.
4. Non minus utebatur ariete subrotato, cuius
rationes scriptas reliquit. Turrem autem minimam ait oportere fieri ne minus
altam cubitorum LX, latitudinem XVII, contracturam autem summam imae partis
quintam, arrectaria in turris in imo dodrantalia in summo semipedalia. Fieri
autem ait oportere eam turrem tabulatorum decem, singulis partibus in ea
fenestratis.
5. Maiorem vero turrem altam cubitorum CXX, latam
cubitorum XXIII <semissisque>, contracturam item quinta parte, arrectaria
pedalia in imo, in summo sedigitalia. Hanc magnitudinem turris faciebat
tabulatorum XX, cum haberent singula tabulata circumitionem cubitorum ternûm. Tegebat autem coriis crudis, ut ab omni
plaga essent tutae.
6. Testudinis arietariae comparatio eadem
ratione perficiebatur. Habuerat autem intervallum XXXII, altitudinem praeter
fastigium XVI, fastigii autem altitudo ab strato ad summum cubita XVI. Exibat
autem in altum et supra medium tectum fastigium non minus cubita duo, et supra
extollebatur turricula cubitorum quattuor tabulatorum III, quo tabulato summo
statuebantur scorpionis et catapultae, inferioribus congerebatur aquae magna
multitudo ad extinguendum, si qua vis ignis inmitteretur. Constituebatuur autem
in eam arietaria machina, quae graece dicitur criodocis, in qua
conlocabatur torus perfectus in torno, in quo insuper constitutus aries
rudentium ductionibus et reductionibus efficiebat magnos operis effectus. Tegebatur
autem is coriis crudis quemadmodum turris.
7. De terebra has explicuit scriptis
rationes. Ipsam machinam uti testudinem in medio habentem conlocatum in
orthostatis canalem, quemadmodum in catapultis aut ballistis fieri solet,
longitudine cubitorum L, altitudine cubiti, in quo constituebatur transversa
sucula. In capite autem dextra ac sinistra trocleae duae, per quas
movebatur quod inerat in eo canali capite ferrato tignum. Sub eo autem in ipso
canali inclusi tori crebriter celeriores et vehementiores efficiebant eius
motus. Supra autem ad tignum, quod inibi erat, arcus tegebantur ad canalem
crebriter, uti sustinerent corium crudum, quod ea machina erat involuta.
8. De corace nihil
putavit scribendum, quod animadverteret eam machinam nullam habere virtutem. De
accessu, quae epibathra graece dicitur, et de marinis machinationibus,
quae per navium aditus habere posset, scripsit tantum; pollicitum esse
vehementer animadverti neque rationes eorum eum explicavisse. Quae sunt a Diade de machinis scripta, quibus sint
conparationibus, exposui. Nunc quemadmodum a praeceptoribus accepi et utilia
mihi videntur, exponam.
|