1. Testudo, quae ad congestionem fossarum
paratur (eaque etiam accessus ad murum potest habere), sic erit facienda. Basis
compingatur, quae graece eschara dicitur, quadrata habens quoque
versus latera singula pedum XXI et transversaria IIII. Haec autem contineantur
ab alteris duobus crassitudinis I semissisque>, latitudinis semissisque;
distent autem transversaria inter se circiter pedes III semissemque.
Supponanturque in singulis intervallis eorum arbusculae, quae graece amaxopodes
dicuntur, in quibus versantur rotarum axes conclusi lamnis ferreis. Eaeque
arbusculae ita sint temperatae, ut habeant cardines et foramina, quo vectes
traiecti versationes earum expediant, uti ante et post et ad dextrum seu
sinistrum latus, sive oblique ad angulos opus fuerit, ad id per arbusculas
versatis progredi possint.
2. Conlocentur autem insuper basim tigna duo
in utramque partem proiecta pedes senos, quorum circa proiecturas figantur
altera proiecta duo tigna ante frontes pedes XII, crassa et lata uti in basi
sunt scripta. Insuper hanc conpactionem exigantur postes compactiles praeter
cardines pedum VIIII, crassitudine quoquoversus palmopedales, intervalla habentes
inter se sesquipedes. Ea concludantur superne intercardinatis trabibus.
Supra trabes conlocentur capreoli cardinibus alius in alium conclusi, in
altitudine excitati pedes VIIII. Supra capreolos conlocetur quadratum tignum,
quo capreoli coniungantur.
3. Ipsi autem laterariis
circa fixis contineantur teganturque tabulis maxime prinis, si non, ex cetera
materia, quae maxime habere potest virtutem, praeter pinum aut alnum; haec enim
sunt fragilia et faciliter recipiunt ignem. Circum tabulata conlocentur crates ex tenuibus virgis creberrime textae
maximeque recentibus. Percrudis coriis duplicibus consutis, fartis alga aut
paleis in aceto maceratis, circa tegatur machina tota. lta ab his reicientur
plagae ballistarum et impetus incendiorum.
|