1. Est autem et aliud genus testudinis, quod
reliqua omnia habet, quemadmodum quae supra scripta sunt, praeter capreolos,
sed habet circa pluteum et pinnas ex tabulis et superne subgrundas proclinatas,
supraque tabulis et coriis firmiter fixis continentur. Insuper vero
argilla cum capillo subacta ad eam crassitudinem inducatur, ut ignis omnino non
possit ei machinae nocere. Possunt autem, si opus fuerit, eae machinae ex VIII
rotis esse, sed ad loci naturam ita opus fuerit temperare. Quae autem
testudines ad fodiendum comrarantur (orynges graece dicuntur), cetera
omnia habent, uti supra scriptum est, frontes vero earum fiunt quemadmodum
anguli trigoniorum, uti a muro tela cum in eas mittantur, non planis frontibus
excipiant plagas sed ab lateribus labentes, sine periculoque fodientes, qui
intus sunt, intuentur.
2.
Non mihi etiam videtur esse alienum de testudine, quam Hagetor Byzantius fecit,
quibus rationibus sit facta, exponere. Fuerat enim eius baseos longitudo pedum LX, latitudo XIII. Arrectaria,
quae supra compactionem erant quattuor conlocata, ex binis tignis fuerant
compacta, in altitudinibus singulo pedum XXXVI, crassitudine palmopedali,
latitudine sesquipedali. Basis eius habuerat rotas VIII, quibus agebatur.
Fuerat autem earum altitudo pedum VI, crassitudo pedum III, ita fabricata
triplici materia: alternis se contra subscudibus inter se coagmentatae
lamnisque ferreis ex frigido ductis alligatae.
3.
Eae in arbusculis, sive amaxopodes dicuntur, habuerant versationes. Ita supra
transtrorum planitiem, quae supra basim fuerat, postes erant erecti pedes XVIII,
latitudine, crassitudine, distantes inter se I. Supra eos trabes circumclusae
continebant totam compactionem latae pede I, crassae. Supra eam capreoli
extollebantur altitudine pedum XII; supra capreolos tignum conlocatum
coniungebat capreolorum compactiones. Item fixa habuerant lateraria in
transverso, quibus insuper contabulatio circumdata contegebat inferiora.
4.
Habuerat autem mediam contabulationem supra trabiculas, ubi scorpiones et
catapultae conlocabantur. Et erigebantur arrectaria duo compacta pedum XXXXV,
crassitudine sesquipedali, latitudine, coniuncta capitibus transversario
cardinato tigno et altero mediano inter duos scapos cardinato et lamnis ferreis
religato. Quo insuper conlocata erat alternis materies inter scapos et
transversarium traiecta e chelonîs et anconibus firmiiter inclusa. In ea
materia fuerunt ex torno facti axiculi duo, e quibus funes alligati retinebant
arietem.
5.
Supra caput eorum, qui continebant arietem, conlocatum erat pluteum turriculae
similitudine ornatum, uti sine periculo duo milites tuto stantes prospicere
possent et renuntiare, quas res adversarii conarentur. Aries autem eius
habuerat longitudinem pedum CIV, latitudine in imo palmopedali, crassitudine
pedali, contractum capite in latitudine pes crassitudine
6.
Is autem aries habuerat de ferro duro rostrum, ita uti naves longae solent
habere, et ex ipso rostro lamminae ferreae IIII circiter pedum XV fixae fuerant
in materia. A capite autem ad imam calcem tigni contenti fuerunt funes III
crassitudine digitorum VIII, ita relegati, quemadmodum navis a puppi ad proram
continentur, eique funes praecinctura e transversis erant religati habentes
inter se palmipedalia spatia. Insuper coriis crudis totus aries erat involutus.
Ex quibus autemn funibus pendebat, eorum capita fuerunt ex ferro factae
quadruplices catenae, et ipsae coriis crudis erant involutae.
7. Item habuerat
protectura eius ex tabulis arcam conpactam et confÌxam, in qua rete rudentibus
maioribus extentis, per quarum asperitates non labentibus pedibus, faciliter ad
murum perveniebatur. Atque ea machina sex modis movebatur: progresso, item
latere dextra et sinistra, porrectiones non minus in altitudinem extollebantur
et in imum inclinatione dimittebantur. Erigebatur autem machina in altitudinem
ad disiciendum murum circiter pedes C, item a latere dextra ac sinistra
procurrendo praestringebat non minus pedes C. Gubernabant eam homines C
habentem pondus talentûm quattuor milium, quod fit pondo.