1. De scorpionibus et catapultis et
ballistis etiamque testudinibus et turribus, quae maxime mihi videbantur idonea
et a quibus essent inventa et quemadmodum fieri deberent, explicui. Scalarum
autem et carchesiorum et eorum, quorum rationes sunt inbecilliores, non necesse
habui scribere. Haec etiam milites per se solent facere. Neque ea ipsa omnibus
locis neque eisdem rationibus possunt utilia esse, quod differentes sunt
munitiones munitionibus nationumque fortitudines. Namque alia ratione ad
audaces et temerarios, alia ad diligentes, aliter ad timidos machinationes
debent conparari.
2. Itaque his praescriptionibus si qui
adtendere voluerit ex varietate eorum eligendo in unam conparationem conferre,
non indigebit auxiliis, sed quascumque res ex rationibus aut locis opus fuerit,
sine dubitatione poterit explicare. De repugnatoriis vero non est scriptis
explicandum. Non enirn ad nostra scripta hostes conparant res oppugnatorias,
sed machinationes eorum ex tempore sollerti consiliorum celeritate sine
machinis saepius evertuntur. Quod etiam Rhodiensibus memoratur usu venisse.
3. Diognetus enim fuerat Rhodius
architectus, et ei de publico quotannis certa merces pro arti tribuebatur ad
honorem. Eo tempore quidam architectus ab Arado nomine Callias Rhodum cum
venisset, acroasin fecit exemplaque protulit muri et supra id machinam in
carchesio versatili constituit, qua helepolim ad moenia adcedentem corripuit et
transtulit intra murum. Hoc exemplar Rhodii cum vidissent, admirati ademerunt
Diogneto, quod fuerat quotannis constitutum, et eum honorem ad Calliam
transtulerunt.
4. Interea rex Demetrius, qui propter animi
pertinaciam Poliorcetes est appellatus, contra Rhodum bellum conparando
Epimachum Atheniensem nobilem architectum secum adduxit. Is autem comparavit
helepolim sumptibus inmanibus industria laboreque summo, cuius altitudo fuerat
pedum CXXV, latitudo pedum LX. Ita eam ciliciis et coriis crudis confirmavit,
ut posset pati plagam lapidis ballista inmissi pedum CCCLX; ipsa autem machina
fuerat milia pedum CCCLX. Cum autem Callias rogaretur ab Rhodiis, contra eam
helepolim machinam pararet, ut illam, uti pollicitus erat, transferret intra
murum, negavit posse.
5. Non enim omnia eisdem rationibus agi
possunt, sed sunt alia, quae exemplaribus non magnis similiter magna facta
habent effectus; alia autem exemplaria non possunt habere, sed per se
constituuntur; nonnulla vero sunt, quae in exemplaribus videntur veri similia,
cum autem crescere coeperunt, dilabantur. Ut etiam possumus hic animum advertere.
Terebratur terebra foramen semidigitale, digitale, sesquidigitale. Si eadem
ratione voluerimus palmare facere, non habet explicationem, semipedale autem
maius ne cogitandum quidem videtur omnino.
6. Sic item in nonnullis exemplaribus videntur,
quae ad modum in minimis fieri videntur, atque eodem modo in maioribus. Id
eodem modo Rhodii eadem ratione decepti iniuriam cum contumelia Diogneto
fecerunt. Itaque posteaquam viderunt hostem pertinaciter infestum, periculum
servitutis, machinationem ad capiendam urbem conparatam, vastitatem civitatis
expectandam, procubuerunt Diogneto rogantes, ut auxiliaretur patriae.
7. Is primo negavit se facturum. Posteaquam
ingenuae virgines et ephebi cum sacerdotibus venerunt ad deprecandum, tunc est
pollicitus his legibus, uti, si eam machinam cepisset, sua esset. Is ita
constitutis, qua machina accessura erat, ea regione murum pertudit et iussit
omnes publice et privatim quod quisque habuisset aquae, stercoris, luti per eam
fenestram per canales progredientes effundere ante murum. Cum ibi magna vis
aquae, luti, stercoris nocte profusa fuisset, postero die helepolis accedens,
antequam adpropinquaret ad murum, in umido voragine facta consedit nec progredi
nec egredi postea potuit. Itaque Demetrius, cum vidisset sapientia
Diogneti se deceptum esse, cum classe sua discessit.
8. Tunc Rhodii Diogneti
sollertia liberati bello publice gratias egerunt honoribusque omnibus eum et
ornamentis exornaverunt. Diognetus eam helepolim reduxit in urbem et in publico
conlocavit et inscripsit 'Diognetus e manubiis id populo dedit munus'. Ita in
repugnatoriis rebus non tantum machinae, sed etiam maxime consilia sunt
comparanda.
9.
Non minus Chio cum supra naves sambucarum machinas hostes conparavissent, noctu
Chii terram, harenam, lapides progresserunt in mare ante murum. Ita illi
postero die cum accedere voluissent, naves supra aggerationem, quae fuerat sub
aqua, sederunt nec ad murum accedere nec retrorsus se recipere potuerunt, sed
ibi malleolis confixae incendio sunt conflagratae. Apollonia quoque cum
circumsederetur et specus hostes fodiendo cogitarent sine suspicione intra
moenia penetrare, id autem a speculatoribus esset Apolloniatibus renuntiatum,
perturbati nuntio propter timorem consiliis indigentes animis deficiebant, quod
neque tempus neque certum locum scire poterant, quo emersum facturi fuissent
hostes.
10.
Tum vero Trypho Alexandrinus ibi fuerat architectus; intra murum plures specus
designavit et fodiendo terram progrediebatur extra murum dumtaxat extra
sagittae missionem et in omnibus vasa aenea suspendit. Ex his in una fossura,
quae contra hostium specus fuerat, vasa pendentia ad plagas ferramentorum
sonare coeperunt. Ita ex eo intellectum est, qua regione adversarii specus
agentes intra penetrare cogitabant, Sic liniatione cognita temperavit aenea
aquae ferventis et picis de superne contra capita hostium et stercoris humani
et harenae coctae candentis. Dein noctu pertudit terebra foramina et per ea
repente perfundendo qui in eo opere fuerunt hostes omnes necavit.
11.
Item Massilia cum oppugnaretur et numero supra XXX speculatum agerent,
Massilitani suspicati totam quae fuerat ante murum fossam altiore fossura
depresserunt. Ita specus omnes exitus in fossam habuerunt. Quibus autem locis
fossa non potuerat fieri, intra murum barathrum amplissima longitudine et
amplitudine uti piscinam fecerunt contra eum locum, qua specus agebantur,
eamque e puteis et e portu impleverunt. Itaque cum specus esset repente naribus apertis, vehemens aquae vis inmissa
supplantavit fulturas, quique intra fuerunt, et ab aquae multitudine et ab
ruina specus omnes sunt oppressi.
12. Etiam cum agger ad murum contra eos
conpararetur et arboribus excisis eoque conlocatis locus operibus
exaggeraretur, ballistis vectes ferreos candentes in id mittendo totam
munitionem coegerunt conflagrare. Testudo autem arietaria cum ad murum pulsandum
accessisset, permiserunt laqueum et eo ariete constricto, per tympanum ergata
circumagentes suspenso capite eius non sunt passi tangi murum. Denique totam
machinam malleolis candentibus et ballistarum plagis dissipaverunt. Ita eae
victoriae civitatum non machinis, sed contra machinarum rationem architectorum
sollertia sunt liberatae. Quas potui de machinis expedire rationes pacis
bellique temporibus et utilissimas putavi, in hoc volumine perfeci. In
prioribus vero novem de singulis generibus et partibus conparavi, uti totum
corpus omnia architecturae membra in decem voluminibus haberet explicata.