1. Architectura autem
constat ex ordinatione, qua graece taxis dicitur, et ex dispositione,
hanc autem Graeci diathesin vocitant, et eurythmia et symmetria et
decore et distributione quae graece oeconomia dicitur.
2.
Ordinatio est modica membrorum operis commoditas separatim universeque
proportionis ad symmetriam comparatio. Haec componitur ex quantitate quae graece posotes dicitur.
Quantitas autem est modulorum ex ipsius operis sumptio e singulisque membrorum
partibus universi operis conveniens effectus.
3. Dispositio autem est rerum apta
conlocatio elegansque compositionibus effectus operis cum qualitate. Species
dispositionis, quae graece dicuntur ideae, sunt hae: ichnographia,
orthographia, scaenographia. Ichnographia est circini regulaeque modice
continens usus, e qua capiuntur formarum in solis arearum descriptiones. Orthographia
autem est erecta frontis imago modiceque picta rationibus operis futuri figura.
Item scaenographia est frontis et laterum abscedentium adumbratio ad circinique
centrum omnium linearum responsus. Hae nascuntur ex cogitatione et inventione.
Cogitatio est cura studii plena et industriae vigilantiaeque effectus propositi
cum voluptate. Inventio autem est quaestionum obscurarum explicatio ratioque
novae rei vigore mobili reperta. Hae sunt terminationes dispositionum.
4. Eurythmia est venusta species commodusque
in conpositionibus membrorum aspectus. Haec efficitur, cum membra operis
convenientia sunt altitudinis ad latitudinem, latitudinis ad longitudinem, et
ad summam omnia respondent suae symmetriae.
5. Item symmetria est ex ipsius operis
membris conveniens, consensus ex partibusque separatis ad universae figurae
speciem ratae partis responsus. Uti in homonis corpore e cubito, pede, palmo,
digito ceterisque particulis symmetros est eurythmiae qualitas, sic est in
operum perfectionibus. Et primum in aedibus sacris aut e columnarum
crassitudinibus aut triglypho aut etiam embatere, ballista e foramine, quod
Graeci peritreton vocitant, navibus interscalmio, quae dipechyaia
dicitur, item ceterorum operum e membris invenitur symmetriarum ratiocinatio.
6. Decor autem est emendatus operis aspectus
probatis rebus compositi cum auctoritate. Is perficitur statione, quod graece thematismo
dicitur, seu consuetudine aut natura. Statione, cum Iovi Fulguri et Caelo et
Soli et Lunae aedificia sub divo hypaethraque constituentur; horum enim deorum
et species et effectus in aperto mundo atque lucenti praesentes vidimus.
Minervae et Marti et Herculi aedes doricae fient; his enim diis propter
virtutem sine deliciis aedificia constitui decet. Veneri, Florae, Proserpinae,
Fonti Lumphis corinthio genere constitutae aptas videbuntur habere
proprietates, quod his diis propter teneritatem graciliora et florida foliisque
et volutis ornata opera facta augere videbuntur iustum decorem. Iunoni, Dianae
Libero Patri ceterisque diis qui eadem sunt similtudine, si aedes ionicae
construentur, habita erit ratio mediocritatis, quod et ab severo more doricorum
et ab teneritate corinthiorum temperabitur eorum institutio proprietatis.
7. Ad consuetudinem autem decor sic
exprimitur, cum aedificiis interioribus magnificis item vestibula convenientia
et elegantia erunt facta. Si enim interiora prospectus habuerint elegantes,
aditus autem humiles et inhonestos, non erunt cum decore. Item si doricis
epistlyiis in coronis denticuli sculpentur aut in pulvinatis columnis et
ionicis epistyliis [capitulis] exprimentur triglyphi, translatis ex alia
ratione proprietatibus in aliud genus operis offendetur aspectus aliis ante
ordinis consuetudinibus institutis.
8. Naturalis autem decor sic erit, si primum
omnibus templis saluberrimae regiones aquarumque fontes in his locis idonei
eligentur, in quibus fana constituantur, deinde maxime Aesculapio, Saluti et
eorum deorum quorum plurimi medicinis aegri curari videntur. Cum enim ex
pestilenti in salubrem locum corpora aegra translata fuerint et e fontibus
salubribus aquarum usus subministrabuntur, celerius convalescent. Ita
efficietur, uti ex natura loci maiores auctasque cum dignitate divinitas
excipiat opiniones. Item naturae decor erit, si cubiculis et bybliothecis ab
oriente lumina capiuntur, balneis et hibernaculis ab occidente hiberno
pinacothecis et quibus certis luminibus opus est partibus, a septentrione, quod
ea caeli regio neque exclaratur neque obscuratur solis cursu sed est certa
inmutabilis die perpetuo.
9.
Distributio autem est copiarum locique commoda dispensatio parcaque in operibus
sumptus ratione temperatio. Haec ita observabitur, si primum architectus ea non
quaeret, quae non potuerunt inveniri aut parari nisi magno. Namque non omnibus
locis harenae fossiciae nec caementorum nec abietis nec sappinorum nec marmoris
copia est, sed aliud alio loco nascitur, quorum conportationes difficiles sunt
et sumptuosae. Utendum autem est, ubi non est harena fossicia, fluviatica aut
marina lota; inopiae quoque abietis aut sappinorum vitabuntur utendo cupresso,
populo, ulmo, pinu; reliquaque his similiter erunt explicanda.
10. Alter gradus erit
distributionis, cum ad usum patrum familiarum et ad pecuniae copiam aut ad
eloquentiae dignitatem aedificia alte disponentur. Namque aliter urbanas domos
oportere constitui videtur, aliter quibus ex possessionibus rusticis influunt
frustus; non idem feneratoribus, aliter beatis et delicatis; potentibus vero,
quorum cogitationibus respublica gubernatur, ad usum conlocabuntur; et omnino
faciendae sunt aptae omnibus personis aedificiorum distributiones.
|