1. In ipsis vero moenibus ea erunt principia. Primum
electio loci saluberrimi. Is autem erit excelsus et non nebulosus, non
pruinosus regionesque caeli spectans necque aestuosas neque frigidas sed
temperatas, deinde sic vitabitur palustris vicinitas. Cum enim aurae matutinae
cum sole oriente ad oppidum pervenient et his ortae nebulae adiungentur
spiritusque bestiarum palustrium venenatos cum nebula mixtos in habitatorum
corpora flatu spargent, efficient locum pestilentem. Item si secundum mare
erunt moenia spectabuntque ad meridiem aut occidentem, non erunt salubria, quod
per aestatem caelum meridianum sole exoriente caelescit meridie ardet; item
quod spectat ad occidentem, sole exorto tepescit, meridie calet, vespere
fervet.
2. Igitur mutationibus
caloris et refrigerationis corpora, quae in his locis sunt, vitiantur. Hoc
autem licet animadvertere etiam ex is, quae non sunt animalia. In cellis enim
vinariis tectis lumina nemo capit a meridie nec ab occidente, sed a
septentrione, quod ea regio nullo tempore mutationes recipit sed est firma
perpetuo et inmutabilis. Ideo etiam et granaria quae ad solis cursum spectant,
bonitatem cito mutant, obsoniaque et poma, quae non in ea parte caeli ponuntur,
quae est adversa a solis cursu, non diu servantur.
3. Nam semper calor cum
excoquit aeribus firmitatem et vaporibus fervidis eripit exsugendo naturales
virtutes, dissolvit eas et fervore mollescentes efficit inbecillas. Ut etiam in
ferro animadvertimus, quod, quamvis natura sit durum, in fornacibus ab ignis
vapore percalefactum ita mollescit, uti in omne genus formae faciliter
fabricetur; et idem, cum molle et candens refrigeretur tinctum frigida,
redurescat et restituatur in antiquam proprietatem.
4. Licet etiam considerare
haec ita esse ex eo quod aestate non solum in pestilentibus locis sed etiam in
salubribus omnia corpora calore fiant inbecilla, et per hiemem etiam quae
pestilentissimae sint regiones efficiantur salubres, ideo quod a
refrigerationibus solidantur. Non minus etiam quae ab frigidis regionibus,
corpora traducuntur in calidas, non possunt durare sed dissolvuntur; quae autem
ex calidis locis sub septentrionum regiones frigidas, non modo non laborant
inmutatione loci valitudinibus sed etiam confirmantur.
5. Quare cavendum esse
videtur in moenibus conlocandis ab his regionibus quae caloribus flatus ad
corpora hominum possunt spargere. Namque e principiis quae Graeci stoicheia
appellant, ut omnia corpora sunt conposita, id est e calore et umore, terreno
et aere, et ita mixtionibus naturali temperatura figurantur omnium animalium in
mundo generatim qualitates.
6. Ergo in quibus
corporibus cum exsuperat e principiis calor, tunc interficit dissolvitque
cetera fervore. Haec autem vitia efficit fervidum ab certis partibus caelum,
cum insidit in apertas venas plus quam patitur e mixtionibus naturali
temperatura corpus. Item si umor occupavit corporum venas inparesque eas fecit,
cetera principia ut a liquido corrupta diluuntur, et dissolvuntur
conpositionibus virtutes. Item haec e refrigerationibus umoris ventorum et
aurarum infunduntur vitia corporibus. Non minus aeris etiamque terreni in
corpore naturalis compositio augendo aut minuendo infirmat cetera principia
terrena cibi plenitate, aer gravitate caeli.
7.
Sed si qui voluerit diligentius haec sensu percipere, animadvertat attendatque
naturas avium et piscium et terrestrium animalium, et ita considerabit
discrimina temperaturae. Aliam enim
mixtionem habet genus avium, aliam piscium, longe aliter terrestrium natura. Volucres
minus habent terreni, minus umoris, caloris temperate, aeris multum: igitur
levioribus principiis conpositate facilius in aeris impetum nituntur. Aquatiles
autem piscium naturae quod temperatae sunt a calido plurimumque et aeris et
terreni sunt conpositae, sed umoris habent oppido quam paulum, quo minus habent
e principiis umoris in corpore, facilius in umore perdurant; itaque cum ad
terram perducuntur, animam cum aqua relinquunt. Item terrestria, quod e
principiis ab aere caloreque sunt temperata minusque habent terreni plurimumque
umoris, quod abundant umidae partes, non diu possunt in aqua vitam tueri.
8. Ergo si haec ita videntur, quemadmodum
proposuimus, et e principiis animalium corpora composita sensu percipimus et
exsuperationibus aut defectionibus ea laborare dissolvique iudicamus, non
dubitamus, quin diligentius quaeri oporteat, uti temperatissimas caeli regiones
eligamus, cum quaerenda fuerit in moenium conlocationibus salubritas.
9. Itaque etiam atque etiam veterem revocandam
censeo rationem. Maiores enim pecoribus immolatis, quae pascebantur in is
locis, quibus aut oppida aut castra stativa constituebantur, inspiciebant
iocinera, et si erant livida et vitiosa primo alia immolabant dubitantes utrum
morbo an pabuli vitio laesa essent. Cum pluribus experti erant et probaverant
integram et solidam naturam iocinerum ex aqua et pabulo; ibi constituebant
munitiones; si autem vitiosa inveniebant, iudicio transferebant idem in humanis
corporibus pestilentem futuram nascentem in his locis aquae cibique copiam, et
ita transmigrabant et mutabant regiones quaerentes omnibus rebus salubritatem.
10. Hoc autem fieri, uti pabulo ciboque salubres
proprietates terrae videantur, licet animadvertere et cognoscere agris
Cretensium, qui sunt circa Pothereum flumen, quod est Cretae inter duas
civitates Gnoson et Gortynam. Dextra enim et sinistra eius fluminis pascuntur
pecora; sed ex his quae pascuntur proxime Gnoson, si quae autem ex altera parte
proxime Gortynam non, habent apparentem splenem. Unde etiam medici quaerentes
de ea re invenerunt in his locis herbam, quam pecora rudendo inminuerunt
lienes. Ita eam herbam colligendo curant lienosos hoc medicamento, quod etiam
Cretenses asplenon vocitant. Ex eo licet scire cibo atque aqua
proprietates locorum naturaliter pestilentes aut salubres esse.
11. Item si in paludibus moenia constituta erunt,
quae paludes secundum mare fuerint, spectabuntque ad septentrionem aut inter
septentrionem et orientem, eaque paludes excelsiores fuerint quam litus marinum
ratione videbuntur esse constituta. Fossis enim ductis aquae exitus ad litus,
et mare tempestatibus aucto in paludis redundantia motionibus concitata
marisque mixtionibus non patitur bestiarum palustrium genera ibi nasci, quaeque
de suberioribus locis natando proxime litus perveniunt, inconsueta salsitudine
necantur. Exemplar autem huius rei Gallicae paludes possunt esse, quae circum
Altinum, Ravennam, Aquileiam, aliaque quae in eiusmodi locis municipia sunt
proxima paludibus, quod his rationibus habent incredibilem salubritatem.
12. Quibus autem insidentes sunt paludes et non
habent exitus profluentes neque flumina neque per fossas, uti Pomptinae, stando
putescant et umores graves et pestilentes in is locis emittunt. Item in Apulia
oppidum Salpia vetus, quod Diomedes ab Troia rediens constituit sive,
quemadmodum nonnulli scripserunt, Elpias Rhodius, in eiusmodi locis fuerat
conlocatum, ex quo incolae quotannis aegrotando laborantes aliquando
pervenerunt ad M. Hostilium ab eoque publice petentes impetraverunt, ut his idoneum
locum ad moenia transferenda conquireret elegeretque. Tunc is moratus non est,
sed statim rationibus doctissime quaesitis secundum mare mercatus est
possessionem loco salubri ab senatuque populoque R. petit, ut liceret
transferre oppidum, constituitque moenia et areas divisit nummoque sestertio
singulis municipibus mancipio dedit. His confectis lacum aperuit in mare
et portum e lacu municipio perfecit. Itaque nunc Salpini quattuor milia passus
progressi ab oppido veteri habitant in salubri loco.
|