1. Cum ergo his
rationibus erit salubritatis moenium conlocandorum explicatio regionesque
electae fuerint fructibus ad alendam civitatem copiosae, et viarum munitiones
aut opportunitates fluminum seu per portus marinae subvectionis habuerint ad
moenia conportationes expeditas, tunc turrium murorumque fundamenta sic sunt
facienda, uti fodiantur, si queant inveniri, ad solidum et in solido, quantum
ex amplitudine operis pro ratione videantur, crassitudine ampliore quam
parietum qui supra terram sunt futuri, et ea impleantur quam solidissima
structura.
2. Item turres sunt
proiciendae in exteriorem partem, uti, cum ad murum hostis impetu velit
adpropinquare, a turribus dextra ac sinistra lateribus apertis telis
vulnerentur. Curandumque maxime videtur, ut non facilis aditus sit ad
oppugnandum murum, sed ita circundandum ad loca praecipitia et excogitandum,
uti portarum itinera non sint directa sed scaeva. Namque cum ita factum fuerit,
tum dextrum latus accedentibus, quo scuto non erit tectum proximum erit muro.
Conlocanda autem oppida sunt non quadrata nec procurrentibus angulis sed
circuitionibus, uti hostis ex pluribus locis conspiciatur. In quibus enim
anguli procurrunt, difficiliter defenditur quod angulus magis hostem tuetur
quam civem.
3. Crassitudinem autem
muri ita faciendam censeo, uti armati homines supra obviam venientes alius
alium sine inpeditione praeterire possint, dum in crassitudine perpetuae
tabulae oleagineae ustilatae quam creberrime instruantur, uti utraeque muri
frontes inter se, quemadmodum fibulis his teleis conligatae aeternam habeant
firmitatem; namque ei materiae nec caries nec tempestates nec vetustas potest
nocere, sed ea et in terra obruta et in aqua conlocata permanent sine vitiis
utilis sempiterno. Itaque non solum in muro sed etiam in substructionibus
quique parietes murali crassitudine erunt faciundi, hac ratione religati non
cito vitiabuntur.
4. Itervalla autem
turrium ita sunt facienda, ut ne longius sit alia ab alia sagittae missionis,
uti, si qua oppugnetur, tum a turribus, quae erunt dextra sinistra,
scorpionibus reliquisque telorum missionibus hostes reiciantur. Etiamque contra
inferiores turrium dividendus est murus intervallis tam magnis, quam erunt
turres, ut itinera sint interioribus partibus turrium contignata, neque ea
ferro fixa. Hostis enim si quam partem muri occupaverit, qui repugnabunt
rescindent et, si celeriter administraverint, non patientur reliquas partes
turrium murique hostem penetrare, nisi se voluerit praecipitare.
5. Turres itaque
rutundae aut polygoneae sunt faciendae; quadratas enim machinae celerius
dissipant, quod angulos arietes tundendo frangunt, in rotundationibus autem,
uti cuneus, ad centrum adigendo laedere non possunt. Item munitiones muri
turriumque aggeribus coniunctae maxime sunt tutiores, quod neque arietes neque
suffossiones neque machinae ceterae eis valent nocere.
6. Sed non in omnibus
locis est aggeris ratio facienda, nisi quibus extra murum ex alto loco planu
pede accessus fuerit ad moenia oppugnanda. Itaque in eiusmodi locis primum
fossae sunt faciendae latitudinibus et altitudinibus quam amplissimis, deinde
fundamentum muri deprimendum est intra alveum fossae et id extruendum est ea
crassitudine, ut opus terrenum facile sustineatur.
7. Item interiore parte
substructionis fundamentum distans ab exteriore introrsus amplo spatio, ita uti
cohortes possint quemadmodum in acie instructae ad defendendum supra
latitudinem aggeris consistere. Cum autem fundamenta ita distantia inter se
fuerint constituta, tunc inter ea alia transversa, coniuncta exteriori et
interiori fundamento, pectinatim disposita quemadmodum serrae dentes solent
esse conlocentur; cum enim sic erit factum, tunc ita oneris terreni magnitudo
distributa in parvas partes; neque universa pondere premens poterit ulla ratione
extrudere muri substructiones.
8. De ipso autem muro, e
qua materia struatur aut perficiatur, ideo non est praefiniendum, quod in
omnibus locis, quas optamus copias, eas non possumus habere. Sed ubi sunt saxa
quadrata sive silex seu caementum aut coctus later sive crudus, his erit
utendum. Non enim, uti Babylone abundantes liquido bitumine pro calce et harena
ex cocto latere factum habent murum, sic item possunt omnes regiones seu
locorum proprietates habere tantas eiusdem generis utilitatis, uti ex his
comparationibus ad aeternitatem perfectus habeatur sine vitio murus.
|