1. Moenibus
circumdatis secuntur intra murum arearum divisiones platearumque et angiportuum
ad caeli regionem directiones. Dirigentur
haec autem recte, si exclusi erunt ex angiportis venti prudenter. Qui si
frigidi sunt, laedunt; si calidi, vitiant; si umidi, nocent. Quare vitandum
videtur hoc vitium et avertendum, ne fiat quod in multis civitatibus usu solet
venire. Quemadmodum in insula Lesbo oppidum Mytilenae magnificenter est
aedificatum et eleganter, sed positum non prudenter. In qua civitate auster cum
flat, homines aegrotant; cum corus, tussiunt; cum septentrio, restituuntur in
salubritatem, sed in angiportis et plateis non possunt consistere propter
vehementiam frigoris.
2. Ventus autem est
aeris fluens unda cum incerta motus redundantia. Nascitur cum fervor offendit
umorem et impetus factionis exprimit vim spiritus flatus. Id autem verum esse ex aeolis aereis licet
aspicere et de latentibus caeli rationibus artificiosis rerum inventionibus
divinitatis exprimere veritatem. Fiunt enim aeoli pilae aereae caveae, --
habent punctum angustissimum -- quae aqua infunduntur conlocanturque ad ignem;
et antequam calescant, non habent ullum spiritum, simul autem et fervere coeperint,
efficiunt ad ignem vehementem flatum. Ita scire et iudicare licet e parvo
brevissimoque spectaculo de magnis et inmanibus caeli ventorumque naturae
rationibus.
3. Exclusi fuerint; non solum efficient
corporibus valentibus locum salubrem, sed etiam si qui morbi ex aliis vitiis
forte nascentur, qui in ceteris salubribus locis habent curationes medicinae
contrariae, in his propter exclusiones ventorum temperatura expeditius
curabuntur. Vitia autem sunt, quae difficulter curantur in regionibus, quae sunt
supra scriptae, haec: gravitudo arteriace, tussis, pleuritis, pthisis,
sanguinis eiectio et cetera, quae non detractionibus sed adiectionibus
curantur. Haec ideo difficulter medicantur, primum quod ex frigoribus
concipiuntur, deinde quod defatigatis morbo viribus eorum aer agitatus est,
ventorum agitationibus extenuatur, unaque a vitiosis corporibus detrahit sucum
et efficit ea exiliora. Contra vero lenis et crassus aer qui perflatus non
habet neque crebras redundantias, propter inmotam stabilitatem adiciendo ad
membra eorum alit eos et reficit, qui in his sunt inpliciti morbis.
4. Nonnullis placuit esse ventos quattuor:
ab oriente aequinoctiali solanum, a meridie austrum, ab occidente aequinoctiali
favonium, ab septentrionali septentrionem. Sed qui diligentius perquisierunt,
tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrestes, qui etiam
exemplum conlocavit Athenis turrem marmoream octagonon et in singulis lateribus
octagoni singulorum ventorum imagines excalptas contra suos cuiusque flatus designavit,
supraque eam turrim metam marmoream perfecit et insuper Tritonem aereum
conlocavit dextra manu virgam porrigentem, et ita est machinatus, uti vento
circumageretur et semper contra flatum consisteret supraque imaginem flantis
venti in dicem virgam teneret.
5. Itaque sunt conlocati inter solanum et
austrum ab oriente hiberno eurus, inter austrum et favonium ab occidente
hiberno africus, inter favonium et septentrionem caurus, quem plures vocant
corum, inter septentrionem et solanum aquilo. Hoc modo videtur esse expressum,
uti capiat numerus et nomina et partes, unde flatus certi ventorum spirent.
Quod cum ita exploratum habeatur, ut inveniantur regiones et ortus eorum, sic
erit ratiocinandum.
6. Conlocetur ad libellam mormoreum amusium
mediis moenibus, aut locus ita expoliatur ad regulam et libellam, ut amusium
non desideretur, supraque eius loci centrum medium conlocetur aeneus gnomon,
indagator umbrae qui graece sciotheres dicitur. Huius antemeridiana
hora circiter hora quinta sumenda est extrema gnomonis umbra et puncto
signanda, deinde circino diducto ad punctum, quod est gnomonis umbrae
longitudinis signum, ex eoque a centro circumagenda linea rotundationis.
Itemque observanda postmeridiana istius gnomonis crescens umbra, et cum
tetigerit circinationis lineam et fecerit parem antemeridiane umbrae
postmeridianam, signanda puncto.
7. Ex his duobus signis circino decusatim
describendum, et per decusationem et medium centrum linea perducenda ad
extremum, ut habeatur meridiana et septentrionalis regio. Tum postea sumenda
est sexta decima pars circinationis lineae totius rotundationis, centrumque
conlocandum in meridiana linea, qua tangit carcinationem, et signandum dextra
ac sinistra in circinatione et meridiana et septentrionali parte. Tunc ex signis
his quattuor per centrum medium decusatim lineae ab extremis ad extremas
circinationes perducendae. Ita austri et septentrionis habebitur octavae partis
designatio. Reliquae partes dextra ac sinistra tres, aequales et tres his
distribuendae sunt in tota rotundatione, ut aequales divisiones octo ventorum
designatate sint in descriptione. Tum per angulos inter duas ventorum regiones
et platearum et angiportorum videntur deberi dirigi descriptiones.
8. His enim rationibus et ea divisione
exclusa erit ex habitationibus et vicis ventorum vis molesta. Cum enim plateae
contra derectos ventos erunt conformatae, ex aperto caeli spatio impetus ac
flatus frequens conclusus in faucibus angiportorum vehementioribus viribus
pervagabitur. Quas ob res convertendae sunt ab regionibus ventorum derectiones
vicorum, uti advenientes ad angulos insularum frangantur repulsique
dissipentur.
9. Fortasse mirabuntur i qui multa ventorum
nomina noverunt, quod a nobis expositi sunt tantum octo esse ventis. Si autem
animadverterint orbis terrae circuitionem per solis cursum et umbras gnomonis
aequinoctialis ex inclinatione caeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus
mathematicis et geometricis methodis esse inventam ducentorum quinquaginta duum
milium stadium, quae fiunt passus trecenties et decies quinquiescentena milia,
huius autem octava pars quam ventus tenere videtur, est triciens nongenta
triginta septem milia et passus quingenti, non debebunt mirari, si in tam magno
spatio unus ventus vagando inclinationibus et recessionibus varietates
mutatione flatus faciat.
10. Itaque dextra et sinistra austrum
leuconotus et altanus flare solet, africum libonotus et subvesperus, circa
favonium argestes et certis temporibus etesiae, ad latera cauri circias et
corus, circa septentrionem thracias et gallicus, dextra ac sinistra aquilonem
supernas et caecias, circa solanum carbas et certo tempore ornithiae, euri vero
medias partes tenentis in extremis euricircias et volturnus. Sunt autem et alia
plura nomina flatusque ventorum e locis aut fluminibus aut montium procellis
tracta.
11. Praeterea aurae matutinae, qua sol, cum
emergit de subterranea parte, versando pulsat aeris umorem et impetu scandendo
prudens exprimit aurarum antelucano spiritu flatus. Qui cum exorto sole
permanserunt, euri venti tenent partes, et ea re, quod ex auris procreatur, ab
Graecis euros videtur esse appellatus, crastinusque dies propter auras
matutinas aurion fertur esse vocitatus. Sunt autem nonnulli qui negant
Eratosthenem potuisse veram mensuram orbis terrae colligere. Quae sive est
certa sive non vera, non potest nostra scriptura non veras habere terminationes
regionum, unde spiritus ventorum oriuntur.
12. Ergo si ita est, tantum erit, uti non
certam mensurae rationem sed aut maiores impetus aut minores habeant singuli
venti. Quoniam haec a nobis sunt breviter exposita, ut facilius intellegatur,
visum est mihi in extremo volumine formas sive uti Graeci schemata
dicunt, duo explicare, unum ita deformatum, ut appareat, unde certi ventorum
spiritus oriantur, alterum, quemadmodum ab impetu eorum aversis derectionibus
vicorum et platearum evitentur nocentes flatus. Erit autem in exaequata
planitie centrum, ubi est littera A, gnomonis autem antemeridiana umbra, ubi
est B, et a centro, ubi est A, diducto circino ad id signum umbrae, ubi est B,
circumagatur linea rotundationis. Reposito autem gnomone ubi antea fuerat,
expectanda est dum decrescat faciatque iterum crescendo parem antemeridianae
umbrae postmeridianam tangatque lineam rotundationis, ubi erit littera C. Tunc
a signo, ubi est B, et a signo, ubi est C circino decusatim describatur, ubi
erit D; deinde per decusationem et centrum, ubi est D, perducatur linea ad
extrernum, in qua linea erit littera E et F. Haec linea erit index meridianae
et septentrionalis regionis.
13. Tunc circino totius rotundationis sumenda
est pars XVI, circinque centrum ponendum est in meridiana linea, qua tangit
rotundationem, ubi est littera E, et signandum dextra sinistra, ubi erunt
litterae G H. Item in septentrionali parte centrum circini ponendum in
rotundationis et septentrionali linea, ubi est littera F, et signandum dextra
ac sinistra, ubi sunt litterae I et K, et ab G ad K et ab H ad I per centrum
lineae perducendae. Ita quod erit spatium ab G ad H, erit spatium venti austri
et partis meridianae: item quod erit spatium ab I ad K, erit septentrionis.
Reliquae partes dextra tres ac sinistra tres dividendae sunt aequaliter, quae
sunt ad orientem, in quibus litterae L M, et ab occidente, in quibus sunt
litterae N et O. Ab M ad O et ab L ad N perducendae sunt lineae decusatim. Et
ita erunt aequaliter ventorum octo spatia in circumitionem. Quae cum ita
descripta erunt, in singulis angulis octagoni, cum a meridie incipiemus, inter
eurum et austrum in angulo erit littera G, inter austrum et africum H, inter
africum et favonium N, inter favonium et caurum O, inter caurum et
septentrionem K, inter septentrionem et aquilonem I, inter aquilonem et solanum
L, inter solanum et eurum M. Ita his confectis inter angulos octagoni gnomon
ponatur, et ita dirigantur angiportorum divisiones.
|