1. Dinocrates architectus cogitationibus et
sollertia fretus, cum Alexander rerum potiretur, profectus est e Macedonia ad
exercitum regiae cupidus commendationis. Is e patria a propinquis et amicis tulit ad primos ordines et purpuratos
litteras, aditus haberet faciliores, ab eisque exceptus humane petit, uti
quamprimum ad Alexandrum perduceretur. Cum polliciti essent, tardiores fuerunt
idoneum tempus expectantes. Itaque Dinocrates ab his se existimans ludi ab se
petit praesidium. Fuerat enim amplissima statura, facie grata, forma
dignitateque summa. His igitur naturae muneribus confisus vestimenta posuit in
hospitio et oleo corpus perunxit caputque coronavit populea fronde, laevum
umerum pelle leonina texit, dextraque clavam tenens incessit contra tribunal
regis ius dicentis.
2. Novitas populum cum
avertisset, conspexit eum Alexander. Admirans ei iussit locum dari, ut
accederet, interrogavitque, quis esset. At ille: "Dinocrates", inquit, "architectus Macedo qui ad te
cogitationes et formas adfero dignas tuae claritati. Namque Athon montem
formavi in statuae virilis figuram, cuius manu laeva designavi civitatis
amplissimae moenia, dextera pateram, quae exciperet omnium fluminum, quae sunt
in eo monte, aquam, ut inde in mare profunderetur."
3. Delectatus Alexander natione formae
statim quaesiit, si essent agri circa, qui possint frumentaria ratione eam
civitatem tueri. Cum invenisset non posse nisi transmarinis subvectionibus:
"Dinocrates," inquit, "adtendo egregiam formae conpositionem et
ea delector. Sed animadverto, si qui deduxerit eo loco coloniam, forte
ut iudicium eius vituperetur. Ut enim natus infans sine nutricis lacte non potest
ali neque ad vitae crescentes gradus perduci, sic civitas sine agris et eorum
fructibus in moenibus affluentibus non potest crescere nec sine abundantia cibi
frequentiam habere populumque sine copia tueri. Itaque quemadmodum formationem
puto probandam, sic iudicio locum inprobandum; teque volo esse mecum, quod tua
opera sum usurus."
4. Ex eo Dinocrates ab
rege non discessit et in Aegyptum est eum persecutus. Ibi Alexander cum
animadvertisset portum naturaliter tutum, emporium egregium, campos circa totam
Aegyptum frumentarios, inmanis fluminis Nili magnas utilitates, iussit eum suo
nomine civitatem Alexandriam constituere. lta Dinocrates a facie dignitateque
corporis commendatus ad eam nobilitatem pervenit. Mihi autem, imperator,
staturam non tribuit natura, faciem deformavit aetas, valetudo detraxit vires.
Itaque quoniam ab his praesidiis sum desertus, per uxilia scientiae scriptaque,
ut spero, perveniam ad commendationem.
5.
Cum autem primo volumine de officio architecturae terminationibusque artis
perscripsi, item de moenibus et intra moenia arearum divisionibus, insequatur
ordo de aedibus sacris et publicis aedificiis itemque privatis, quibus
proportionibus et symmetriis debeant esse, uti explicentur, non putavi ante
ponendum, nisi prius de materiae copiis, e quibus conlatis aedificia structuris
et materiae rationbus perficiuntur, quas habeant in usu virtutes, exposuissem,
quibusque rerum naturae principiis essent temperata, dixissem. Sed antequam
naturales res incipiam explicare, de aedificiorum rationibus, unde initia
ceperint et uti creverint eorum inventiones, ante ponam, et insequar ingressus
antiquitatis rerum naturae et eorum qui initia humanitatis et inventiones
perquisitas scriptorum praeceptis dedicaverunt. Itaque quemadmodum ab his sum institutus, exponam.
|