1. Homines vetere more ut ferae in silvis et
speluncis et nemoribus nascebantur ciboque agresti vescendo vitam exigebant.
Interea quondam in loco ab tempestatibus et ventis densae crebritatibus arbores
agitatae et inter se terentes ramos ignem excitaverunt, et eius flamma
vehementi perterriti, qui circa eum locum fuerunt, sunt fugati. Postea re
quieta propius accedentes cum animadvertissent commoditatem esse magnam
corporibus ad ignis teporem, ligna adicientes ed id conservantes alios
adducebant et nutu monstrantes ostendebant, quas haberent ex eo utilitates. In
eo hominum congressu cum profundebantur aliter e spiritu voces, cotidiana
consuetudine vocabula, ut optigerant, constituerunt, deinde significando res
saepius in usu ex eventu fari fortuito coeperunt et ita sermones inter se
procreaverunt.
2. Ergo cum propter ignis inventionem
conventus initio apud homines et concilium et convictus esset natus, et in unum
locum plures convenirent habentes ab natura praemium praeter reliqua animalia,
ut non proni sed erecti ambularent mundique et astrorum magnificentiam
aspicerent, item manibus et articulis quam vellent rem faciliter tractarent,
coeperunt in eo coetu alii de fronde facere tecta, alii speluncas fodere sub
montibus, nonnulli hirundinum nidos et aedificationes earum imitantes de luto
et virgulis facere loca quae subirent. Tunc observantes aliena tecta et
adicientes suis cogitationibus res novas, efficiebant in dies meliora genera
casarum.
3. Cum essent autem homines imitabili
docilique natura, cotidie inventionibus gloriantes alios alii ostendebant
aedificiorum effectus, et ita exercentes ingenia certationibus in dies
melioribus iudiciis efficiebantur. Primumque furcis erectis et virgulis
interpositis luto parietes texerunt. Alii luteas glaebas arefacientes struebant
parietes, materia eos iugmentantes, vitandoque imbres et aestus tegebant
harundinibus et fronde. Posteaquam per hibernas tempestates tecta non potuerunt
imbres sustinere, fastigia facientes, luto inducto proclinatis tectis,
stillicidia deducebant.
4. Haec autem ex is, quae supra scripta
sunt, originibus instituta esse possumus sic animadvertere, quod ad hunc diem
nationibus exteris ex his rebus aedificia constituantur, uti Gallia, Hispania,
Lusitania, Aquitania scandalis robusteis aut stramentis. Apud nationem
Colchorum in Ponto propter silvarum abundantium arboribus perpetuis planis
dextra ac sinistra in terra positis, spatio inter eas relicto quanto arborum
longitudines patiuntur, conlocantur in extremis partibus earum supra alterae
transversae, quae circumcludunt medium spatium habitationis. Tum insuper
alternis trabibus ex quattuor partibus angulos iugumentantes et ita parietes
arboribus statuentes ad perpendiculum imarum educunt ad altitudinem turres, intervallaque,
quae relinquuntur propter crassitudinem materiae, schidiis et luto obstruunt.
Item tecta, recidentes ad extremos transtra, traiciunt gradatim contrahentes,
et ita ex quattuor partibus ad altitudinem educunt medio metas, quas fronde et
luto tegentes efficiunt barbarico more testudinata turrium tecta.
5. Phryges vero, qui campestribus locis sunt
habitantes, propter inopiam silvarum egentes materiae eligunt tumulos naturales
eosque medios fossura detinentes et itinera perfodientes dilatant spatia, quantum
natura loci patitur. lnsuperautem stipitis inter se religantes metas efficiunt,
quas harundinibus et sarmentis tegentes exaggerabant supra habitationis e terra
maximos grumos. Ita hiemes calidissimas, aestatis frigidissimas efficiunt
tectorum rationes. Nonnulli ex ulva palustri componunt tiguria tecta. Apud
ceteras quoque gentes et nonnulla loca pari simulique ratione casarum
perficiuntur constitutiones. Non minus etiam Massiliae animadvertere possumus
sine tegulis subacta cum paleis terra tecta. Athenis Areopagi antiquitatis
exemplar ad hoc tempus luto tectim. Item in Capitolio commonefacere
potest et significare mores vetustatis Romuli casa et in arce sacrorum
stramentis tecta.
6. Ita his signis de
antiquis inventionibus aedificiorum, sic ea fuisse ratiocinantes, possumus
iudicare. Cum autem cotidie faciendo tritiores manus ad aedificandum
perfecissent et sollertia ingenia exercendo per consuetudinem ad artes
pervenissent, tum etiam industria in animis eorum adiecta perfecit, ut, qui
fuerunt in his studiosiores, fabros esse se profiterentur. Cum ergo haec ita
fuerint primo constituta et natura non solum sensibus ornavisset gentes
quemadmodum reliquia animalia, sed etiam cogitationibus et consiliis armavisset
mentes et subiecisset cetera animalia sub potestate, tunc vero et
fabricationibus aedificiorum gradatim progressi ad ceteras artes et
disciplinas, e fera agrestique vita ad mansuetam perduxerunt humanitatem.
7. Tum autem instruentes
animo se eprospicientes maioribus cogitationibus ex varietate artium natis, non
casas sed etiam domos fundatas et latericiis parietibus aut e lapide structas
materiaque et tegula tecta perficere coeperunt, deinde observationibus
studiorum e vagantibus iudiciis et incertiis ad certas symmetriarum perduxerunt
rationes. Posteaquam animadverterunt profusos esse partus ab natura et materiam
abundantem copiarum ad aedificationes ab ea comparatam, tractando nutrierunt et
auctam per artes ornaverunt voluptatibus elegantiam vitae. Igitur de his rebus,
quae sunt in aedificiis ad usum idoneae, quibusque sunt qualitatibus et quas
habeant virtutes, ut potuero, dicam.
8. Sed si qui de ordine
huius libri disputare voluerit, quod putaverit eum primum institui oportuisse,
ne putet me erravisse, si credam rationem. Cum corpus architecturae scriberem,
primo volumine putavi, quibus eruditionibus et disciplinis esset ornata,
exponere finireque terminationibus eius species et, e quibus rebus esset nata,
dicere. Itaque quid oporteat esse in architecto, ibi pronuntiavi. Ergo in primo
de artis officio, in hoc de naturalibus materiae rebus, quem habeant usum,
disputabo. Namque hic liber non profitetur, unde architectura nascatur, sed
unde origines aedificiorum sunt institutae et quibus rationibus enutritae et
progressae sint gradatim ad hanc finitionem.
9. Ergo ita suo ordine
et loco huius erit voluminis constitutio. Nunc revertar ad propositum et de
copiis, quae aptae sunt aedificiorum perfectionibus, quemadmodum videantur esse
ab natura rerum procreatae quibusque mixtionibus principiorum congressus
temperentur, nec obscura sed perspicua legentibus sint, ratiocinabor. Namque
nulla materiarum genera neque corpora neque res sine principiorum coetu nasci
neque subici intellectui possunt, neque aliter natura rerum praeceptis
physicorum veras patitur habere explicationes, nisi causae, quae insunt in his
rebus quemadmodum et quid ita sint, subtilibus rationibus habeant
demonstrationes.
|