1. Thales primum aquam
putavit omnium rerum esse principium; Heraclitus Ephesius, qui propter obscuritatem
scriptorum a Graecis scoteinos est appellatus, ignem; Democritus
quique est eum secutus Epicurus atomos, quas nostri insecabilia
corpora, nonnulli individua vocitaverunt; Pythagoreorum vero disciplinis
adiecit ad aquam et ignem aera et terrenum. Ergo Democritus, etsi non proprie
res nominavit sed tantum individua corpora proposuit, ideo ea ipsa dixisse
videtur, quod ea, cum sint disiuncta, nec laeduntur nec interitionem recipiunt
nec sectionibus dividuntur sed sempiterno aevo perpetuo infinitam retinent in
se soliditatem.
2. Ex his ergo
congruentibus cum res omnes coire nascique videantur et hae in infinitis
generibus rerum natura essent disparatae, putavi oportere de varietatibus et
discriminibus usus earum quasque haberent in aedificiis qualitates exponere,
uti, cum fuerint notae, non habeant qui aedificare cogitant errorem, sed aptas
ad usum copias aedificiis conparent.
|