1. Itaque primum de lateribus; qua de terra
duci eos oporteat, dicam. Non enim de harenoso neque calculoso luto neque
sabulonoso luto sunt ducendi, quod ex his generibus cum sint ducti, primum
fiunt graves, deinde, cum ab imbribus in parietibus sparguntur, dilabuntur et
dissolvuntur paleaque in his non cohaerescunt propter asperitatem. Faciendi
autem sunt ex terra albida cretosa sive de rubrica aut etiam masculo sabulone;
haec enim genera propter levitatem habent firmitatem et non sunt in opere
ponderosa et faciliter aggerantur.
2. Ducendi autem sunt
per vernum tempus et autumnale, ut uno tempore siccescant. Qui enim per
solstitium parantur, ideo vitiosi fiunt, quod, summum corium sol acriter cum
praecoquit, efficit ut videatur aridum, interior autem sit non siccus; et cum
postea siccescendo se contrahit, perrumpit ea quae erant arida. Ita rimosi
facti efficiuntur imbecilli. Maxime autem utiliores erunt, si ante biennium
fuerint ducti, namque non ante possunt penitus siccescere. Itaque cum recentes
et non aridi sunt structi, tectorio inducto rigidoque obsolidati permanent;
ipsi sidentes non possunt eandem altitudinem qua est tectorium, tenere,
contractioneque moti non haerent cum eo, sed ab coniunctione eius disparantur;
igitur tectoria ab structura seiuncta propter tenuitatem per se stare non
possunt, sed franguntur, ipsique parietes fortuito sidentes vitiantur. Ideo
etiam Uticenses laterem, si sit aridus et ante quinquennium ductus, cum
arbitrio magistratus fuerit ita probatus, tunc utuntur in parietum structuris.
3. Fiunt autem laterum
genera tria: unum, quod graece Lydium appellatur, id est quo nostri
utuntur, longum sesquipede, latum pede. Ceteris duobus Graecorum aedificia
struuntur; ex his unum pentadoron, alterum tetradoron
dicitur. Doron autem Graeci appellant palmum, quod munerum datio
graece doron appellatur, id autem semper geritur per manus palmum. Ita
quod est quoquoversus quinque palmorum, pentadoron, quod quattuor, tetradoron
dicitur, et quae sunt publica opera, pentadoros, quae privata tetradoros
struuntur.
4. Fiunt autem cum his lateribus semilateria. Quae
cum struuntur, una parte lateribus ordines, altera semilateres ponuntur. Ergo
ex utraque parte ad lineam cum struuntur, alternis coriis parietes alligantur
et medii lateres supra coagmenta conlocati et firmitatem et speciem faciunt
utraque parte non invenustam. Est autem in Hispania ulteriore civitas Maxilua
et Callet et in Asia Pitane, ubi lateres cum sunt ducti et arefacti, proiecti
natant in aqua. Natare autem eos posse ideo videtur, quod terra est, de qua
ducuntur, pumicosa. Ita cum est levis, aere solidata non recepit in se nec
combibit liquorem. Igitur levi raraque cum sit proprietate, nec patiantur
penetrare in corpus umidam potestatem, quocumque pondere fuerit, cogitur ab
rerum natura, quemadmodum pumex, uti ab aqua sustineatur, sic autem magnas
habent utilitates, quod neque in aedificationibus sunt onerosi et cum ducuntur
a tempestatibus non dissolvuntur.
|