1. In caementiciis
autem structuris primum est de harena quaerendum, ut ea sit idonea ad materiem
miscendam neque habeat terram commixtam. Genera autem harenae fossiciae sunt
haec: nigra, cana, rubra, carbunculum. Ex his, quae in manu confricata , vel
icta fecerit stridorem, erit optima; quae autem terrosa fuerit, non habebit
asperitatem. Item si in vestimentum candidum ea contecta fuerit, postea excussa
aut icta id non inquinarit neque ibi terra subsiderit, erit idonea.
2. Sin autem non erunt
harenaria, unde fodiatur, tum de fluminibus aut e glarea erit excernenda, non
minus etiam de litore marino. Sed ea in structuris haec habebat vitia:
difficulter siccescit, neque onerari se continenter recipit; paries patitur,
nisi intermissionibus requiescat, neque concamerationes recipit. Marina autem
hoc amplius, quod etiam parietes, cum in is tectoria facta fuerint, remittentes
salsuginem eorum dissolvuntur.
3. Fossiciae vero
celeriter in structuris siccescunt, et tectoria permanent, et concamerationes
patiuntur, sed hae, quae sunt de harenariis recentes. Si enim exemptae diutius iacent, ab sole et luna
et pruina concoctae resolvuntur et fiunt terrosae. Ita cum in structuram
coiciuntur, non possunt continere caementa, sed ea ruunt et labuntur oneraque
paritetes non possunt sustinere. Recentes autem fossiciae cum in structuris
tantas habeant virtutes, eae in tectoriis ideo non sunt utiles, quod
pinguitudini eius calx palea commixta, propter vehementiam non potest sine
rimis inarescere. Fluviatica vero propter macritatem uti signinum
liaculorum subactionibus in tectorio recipit soliditatem.
|