1. Est etiam genus
pulveris, quod efficit naturaliter res admirandas. Nascitur in regionibus
Baianis in agris municipiorum, quae sunt circa Vesuvium montem. Quod conmixtum
cum calce et caemento non modo ceteris aedificiis praestat firmitates, sed
etiam moles cum struuntur in mari, sub aqua solidescunt. Hoc autem fieri hac ratione videtur, quod sub his
montibus et terrae ferventes sunt et fontes crebri, qui non essent si non in
imo haberent aut e sulpure aut alumine aut bitumine ardentes maximos ignes.
Igitur penitus ignis et flammae vapor per intervenia permanans et ardens
efficit levem eam terram, et ibi quod nascitur tofus exsurgens, est sine
liquore. Ergo cum tres res consimili ratione ignis vehementia farmatae in unam
pervenerint mixtionem, repente recepto liquore una cohaerescunt et celeriter
umore duratae solidantur, neque eas fluctus neque vis aquae potest dissolvere.
2. Ardores autem esse in his locis etiam
haec res potest indicare, quod in montibus Cumanorum Baianis sunt loca
sudationibus excavata, in quibus vapor fervidus ab imo nascens ignis vehementia
perforat eam terram per eamque manando in his locis oritur et ita sudationum
egregias efficit utilitates. Non minus etiam memorentur antiquitus crevisse
ardores et abundavisse sub Vesuvio monte et inde envomuisse circa agros
flammam. Ideoque tunc quae spongia sive pumex Pompeianus vocatur excocto ex
alio genere lapidis in hanc redacta esse videtur generis qualitatem.
3. Id autem genus spongiae, quod inde
eximitur, non in omnibus locis nascitur nisi circum Aetnam et collibus Mysiae,
quae a Graecis Catacecaumene nominatur, et si quae eiusdem modi sunt
locorum proprietates. Si ergo in his locis aquarum ferventes inveniuntur fontes
et omnibus excavatis calidi vapores ipsaque loca ab antiquis memorantur
pervagantes in agris habuisse ardores, videtur esse certum ab ignis vehementia
ex tofo terraque, quemadmodum in fornacibus et a calce, ita ex his ereptum esse
liquorem.
4. Igitur dissimilibus et disparibus rebus
correptis et in unam potestatem conlatis, calida umoris ieiunitas aqua repente
satiata communibus corporibus latenti calore confervescit et vehementer efficit
ea coire celeriterque unam soliditatis percepire virtutem. Relinquetur
desideratio, quoniam ita sunt in Etruria ex aqua calida crebri fontes, quid ita
non etiam ibi nascitur pulvis, e quo eadem ratione sub aqua structura
solidescat. Itaque visum est, antequam desideraretur, de his rebus, quemadmodum
esse videantur, exponere.
5. Omnibus locis et
regionibus non eadem genera terrae nec lapides nascuntur, sed nonnulla sunt
terrena, alia sabulosa itemque glareosa, aliis locis harenosa, non minus
materia, et omnino dissimili disparique genera in regionum varietatibus
qualitates insunt in terra. Maxime
autem id sic licet considerare, quod, qua mons Appeninus regionis Italiae
Etruriaeque circa cingit, prope in omnibus locis non desunt fossicia harenaria,
trans Appenninum vero, quae pars est ad Adriaticum mare, nulla inveniuntur,
item Achaia, Asia, omnino trans mare, nec nominatur quidem. Igitur non in
omnibus locis, quibus effervent aquae calidae crebri fontes, eaedem
opportunitates possunt similiter concurrere, sed omnia, uti natura rerum
constituit, non ad volutatem hominum, sed ut fortuito disparata procreantur.
6. Ergo quibus locis non sunt terrosi montes
sed genere materiae, ignis vis per eius venas egrediens adurit eam. Quod est
molle et tenerum, exurit, quod autem asperum, relinquit. Itaque uti
Campania exusta terra cinis, sic in Etruria excocta materia efficitur
carbunculus. Utraque autem sunt egregia in structuris, sed alia in terrenis
aedificiis, alia etiam in maritimis molibus habent virtutem. Est autem materiae
potestas mollior quam tofus, solidior quam terra, quo penitus ab uno vehementia
vaporis adusto, nonnullis locis procreatur id genus harenae quod dicitur
carbunculus.
|