1. De calce et harena, quibus varietatibus
sint et quas habeant virtutes, dixi. Sequitur ordo de lapidicinis explicare, de
quibus et quadrata saxa et caementorum ad aedificia eximuntur copiae et
conparantur. Haec autem inveniuntur esse disparibus et dissimilibus virtutibus.
Sunt enim aliae molles, uti sunt circa urbem Rubrae, Pallenses, Fidenates,
Albanae; aliae temperatae, uti Tiburtinae, Amiterninae, Soractinae et quae sunt
his generibus; nonnullae durae, uti siliceae. Sunt etiam alia genera
plura, uti in Campania rubrum et nigrum tofum, in Umbria et Piceno et in
Venetia albus, quod etiam serra dentata uti lignum secatur.
2. Sed haec omnia quae mollia sunt, hanc habent
utilitatem, quod ex his saxa cum sunt exempta, in opere faciliter tractantur. Et si sunt in locis tectis, sustineant
laborem, si autem in apertis et patentibus, gelicidiis et pruina congesta
friantur et dissolvuntur. Item secundum oram maritimam ab salsugine exesa
diffluunt neque perferunt aestus. Tiburtina vero et quae eodem genere sunt
omnia, sufferunt et ab oneribus et a tempestatibus iniurias, sed ab igni non
possunt esse tuta, simulque sunt ab eo tacta, dissiliunt et dissipantur, ideo
quod temperatura naturali parvo sunt umore itemque non multum habent terreni,
sed aeris plurimum et ignis. Igitur cum et umore et terrenum in his minus
inest, tum etiam ignis, tactu et vi vaporis ex his aere fugato, penitus
insequens interveniorum vacuitates occupans fervescit et efficit a suis
ardentia corporibus similia.
3. Sunt vero item lapidicinae conplures in
finibus Tarquiniensium, quae dicuntur Anicianae, colore quemadmodum Albanae,
quorum officinae maxime sunt circa lacum Vulsiniensem, item praefectura
Statonensi. Haec autem habent infinitas virtutes; neque enim his gelicidiorum
tempestas neque ignis tactus potest nocere, sed est firma et ad vetustatem ideo
permanens, quod parum habet e naturae mixtione aeris et ignis, umoris autem
temperate plurimumque terreni. Ita spissis conparationibus solidata neque ab
tempestitatibus neque ab ignis vehementia nocetur.
4. Id autem maxime iudicare licet e
monumentis, quae sunt circa municipium Ferenti ex his facta lapidicinis. Namque
habent et statuas amplas factas egregie et minora sigilla floresque et acanthos
eleganter scalptos; quae, cum sint vetusta, sic apparent recentia, uti si sint
modo facta. Non minus etiam fabri aerarii de his lapidicinis in aeris flatura
formas conparatas habent; ex his ad aes fundendum maximas utilitates. Quae
si propre urbem essent, dignum esset ut ex his officinis omnia opera
perficerentur.
5. Cum ergo propter
propinquitatem necessitas cogat ex Rubris lapidicinis et Pallensibus et quae
sunt urbi proximae copiis uti, si qui voluerit sine vitiis peficere, ita erit
praeparandum. Cum aedificandum fuerit, ante biennium ea saxa non hieme sed
aestate eximantur et iacentia permaneant in locis patentibus. Quae autem eo
biennio a tempestatibus tacta laesa fuerint, ea in fundamenta coiciantur;
cetera, quae non erunt vitiata, ab natura rerum probata durare poterunt supra
terram aedificata. Nec solum
ea in quadratis lapidibus sunt observanda, sed etiam in caementiciis
structuris.
|