1. Materies caedenda
est a primo autumno ad id tempus, quod erit antequam flare incipiat favonius. Vere enim omnes arbores fiunt praegnates
et omnes suae proprietatis virtutem efferunt in frondem anniversariosque
fructus. Cum ergo inanes et umidae temporum necessitate eorum fuerint, vanae
fiunt et raritatibus inbecillae; uti etiam corpora muliebria, cum conceperint,
ad foetus a partu non iudicantur integra, neque in venalibus ea, cum sunt
praegnantia, praestantur sana, ideo quod in corpore praeseminatio crescens ex
omnibus cibi potestatibus detrahit alimentum in se, et quo firmior efficitur ad
maturitatem partus, eo minus patitur esse solidum id ex quo ipsum procreatur.
Itaque edito foetu, quod prius in aliud genus incrementi detrahebatur, cum a
disparatione procreationis est liberatum, inanibus et patentibus venis in se
recipient. Lambendo sucum etiam solidescit et redit in pristinam naturae firmitatem.
2. Eadem ratione autumnali tempore
maturitate fructuum flaccescente fronde, et terra recipientes radices arborum
in se sucum reciperantur et restituuntur in antiquam soliditatem. At vero aeris
hiberni vis conprimit et consolidat eas per id, ut supra scriptum est, tempus.
Ergo si ea ratione et eo tempore, quod est supra scriptum, caeditur materies,
erit tempestiva.
3. Caedi autem ita oportet, uti incidatur
arboris crassitudo ad mediam medullam, et relinquatur, uti per eam exsiccescat
stillando sucus. Ita qui inest in his inutilis liquor effluens per
torulum non patietur emori in eo saniem nec corrumpi materiae aequalitatem. Tum
autem, cum sicca et sine stillis erit arbor, deiciatur et ita erit optima in
usu.
4. Hoc autem ita esse
licet animum advertere etiam de arbustis. Ea enim cum suo quoque tempore ad imum perforata castrantur, profundunt e
medullis quae habent in se superantem et vitiosum, per foramina liquorem, et
ita siccescendo recipiunt in se diuturnitatem. Quae autem non habent ex arboribus exitus umoris,
intra concrescentes putrescunt, et efficiunt inanes eas vitiosas. Ergo si
stantes et vivae siccescendo non senescunt, sine dubio cum eae ad materiam
deiciuntur, cum ea ratione curatae fuerint, habere poterunt magnas in
aedificiis ad vetustatem utilitates.
5. Hae autem inter se discrepantes et
dissimiles habent virtutes, uti robur, ulmus, populus, cupressus, abies
ceteraque, quae maxime in aedificiis sunt idonea. Namque non potest id robur
quod abies, nec cupressus quod ulmus, nec cetera easdem habent inter se natura
rerum similitates, sed singula genera principiorum proprietatibus conparata
alios alii generis praestant in operibus effectus.
6. Et primum abies aeris habens plurimum et
ignis minimumque umoris et terreni, levioribus rerum naturae potestatibus
conparata non est ponderata. Itaque rigore naturali contenta non cito
flectitur ab onere, sed directa permanet in contignatione. Sed ea, quod habet
in se plus caloris, procreat et alit cariem ab eaque vitiatur, etiamque ideo
celeriter accenditur, quod quae inest in eo corpore aeris raritas et est
patens, accipit ignem et ita vehementem ex se mittit flammam.
7. Ex ea autem, antequam
est excisa, quae pars est proxima terrae, per radices recipiens ex proximitate
umorem enodis et liquida efficitur; quae vero est superior, vehementia caloris
eductis in aera per nodos ramis, praecisa alte circiter pedes XX et perdolata
propter nodationis duritiem dicitur esse fusterna. Ima autem, cum excisa
quadrifluviis disparatur, eiecto torulo ex eadem arbore ad intestina opera
conparatur et ab infima fusterna sappinea vocatur.
8. Contra vero quercus
terrenis principiorum satietatibus abundans parumque habens umoris et aeris et
ignis, cum in terrenis operibus obruitur, infinitam habet aeternitatem. Ex eo
cum tangitur umore, non habens foraminum raritates propter spissitatem non
potest in corpus recipere liquorem, sed fugiens ab umore resistit et torquetur
et efficit, in quibus est operibus, ea rimosa.
9.
Aesculus vero, quod est omnibus principiis temperata, habet in aedificiis
magnas utilitates; sed ea, cum in umore conlocatur recipiens penitus per
foramina liquorem eiecto aere et igni operatione umidae potestatis vitiatur. Cerrus quercus fagus, quod pariter habent
mixtionem umoris et ignis et terreni, aeris plurimum, provisa raritates umoris
penitus recipiendo celeriter marcescunt. Populus alba et nigra, item salix,
tilia vitex ignis et aeris habendo satietatem, umoris temperate, parum autem
terreni habens leviore temperatura comparata, egregiam habere videtur in usu
rigiditatem. Ergo cum non sint dura terreni mixtione propter raritatem sunt
candida et in sculpturis commodam praestant tractabilitatem.
10. Alnus autem, quae proxima fluminum ripis
procreatur et minime materies utilis videtur, habet in se egregias rationes. Etenim
aere et igni plurimo temperata, non multem terreno, umore paulo. Itaque in
palustribus locis infra fundamenta aedificiorum palationibus crebre fixa,
recipiens in se quod minus habet in corpore liquoris, permanet inmortalis ad
aeternitatem et sustinet inmania pondera structurae et sine vitiis conservat.
Ita quae non potest extra terram paulum tempus durare, ea in umore obruta
permanet ad diuturnitam.
11. Est autem maximum id
considerare Ravennae, quod ibi omnia opera et publica et privata sub
fundamentis eius generis habeant palos. Ulmus vero et fraxinus maximos habent umoris minimumque aeris et ignis,
terreni temperate mixtione comparatae. Sunt in operibus, cum fabricantur,
lentae et ab pondere umoris non habent rigorem et celeriter pandant; simul
autem vetustate sunt aridae factae aut in agro perfecto qui est eis liquor
stantes emoriuntur, fiunt duriores et in commissuris et coagmentationibus ab
lentitudine firmas recipiunt catenationes.
12. Item carpinus, quod est minima ignis et
terreni mixtione, aeris autem et umoris summa continetur temperatura, non est
fragilis, sed habet utilissimam tractabilitatem. Itaque Graeci, quod ea materia
iuga iumentis conparant, quod apud eos iuga zyga vocitantur, item zygian
eam appellant. Non minus est admirandum de cupresso et pinu, quod eae habentes
umoris abundantiam aequamque ceterorum mixtionem, propter umoris satietatem in
operibus solent esse pandae, sed in vetustatem sine vitiis conservantur, quod
is liquor, qui inest penitus in corporibus earum, habet amarum saporem qui
propter acritudinem non patitur penetrare cariem neque eas bestiolas quae sunt
nocentes. Ideoque quae ex his generibus opera constituuntur, permanent ad
aeternam diuturnitatem.
13. Item cedrus et iuniperus easdem habent
virtutes et utilitates; sed quemadmodum ex copressu et pinu resina ex cedro
oleum quod cedrium dicitur, nascitur, quo reliquae res cum sunt unctae, uti
etiam libri, a tineis et carie non laeduntur. Arboris autem eius sunt similes
cupresseae foliaturae; materies vena directa. Ephesi in aede simulacrum Dianae
ex ea, lacunaria et ibi et in ceteris nobilibus fanis propter aeternitatem sunt
facta. Nascuntur autem eae arbores maxime Cretae et Africae et nonnullis Syriae
regionibus.
14. Larix vero, qui non est notus nisi is municipalibus
qui sunt circa ripam fluminis Padi et litora maris Hadriani, non solum ab suco
vehementi amaritate ab carie aut tinea non nocetur, sed etiam flammam ex igni
non recipit, nec ipse per se potest ardere, nisi uti saxum in fornace ad calcem
coquendam aliis lignis uratur; nec tamen tunc flammam recipit nec carbonem
remittit, sed longo spatio tarde comburitur. Quod est minima ignis et aeris e
principiis temperatura, umore autem et terreno est spisse solidata, non habet
spatia foraminum, qua possit ignis penetrare, reicitque eius vim nec patitur ab
eo sibi cito noceri, propterque pondus ab aqua non sustinetur, sed cum
portatur, aut in navibus aut supra abiegnas rates conlocatur.
15. Ea autem materies quemadmodum sit
inventa, est causa cognoscere. Divus Caesar cum exercitum habuisset circa Alpes
imperavissetque municipiis praestare commeatus, ibique esset castellum munitum,
quod vocaretur Larignum, tunc, qui in eo fuerunt, naturali munitione confisi
noluerunt inperio parere. Itaque imperator copias iussit admoveri, erat autem
ante eius castelli portam turris ex hac materia alternis trabibus transversis
uti pyra inter se composita alte, uti posset de summo sudibus et lapidibus
accedentes repellere. Tunc vero cum animadversum est alia eos tela praeter sudes
non habere neque posse longius a muro propter pondus iaculari, imperatum est
fasciculos ex virgis alligatos et faces ardentes ad eam munitonem accendentes
mittere.
16. Itaque celeriter milites congesserunt. Posteaquam
flamma circa illam materiam virgas comprehendisset, ad caelum sublata efficit
opinionem, uti videretur iam tota moles concidisse. Cum autem ea per se
extincta esset et re quieta turris intacta apparuisset, admirans Caesar iussit
extra telorum missionem eos circumvallari. Itaque timore coacti oppidani
cum se dedidissent, quaesitum, unde essent ea ligna quae ab igni non
laederentur. Tunc ei
demonstraverunt eas arbores, quarum in his locis maximae sunt copiae. Et ideo
id castellum Larignum, item materias larigna est appelata. Haec autem per Padum
Ravennam deportatur. In colonia Fanestri, Pisauri, Anconae reliquisque,
quae sunt in ea regione, municipiis praebetur. Cuius materies si esset facultas
adportationibus ad urbem, maximae haberentur in aedificiis utilitates, et si
non in omne, certe tabulae in subgrundiis circum insulas si essent ex ea
conlocatae, ab traiectionibus incendiorum aedificia periculo liberarentur, quod
ea neque flammam nec carbonem possunt recipere nec facere per se.
17. Sunt autem eae
arbores foliis similibus pini; materies earum prolixa, tractabilis ad
intestinum opus non minus quam sappinea, habetque resinam liquidam mellis
Attici colore, quae etiam medetur phthisicis. De singulis generibus, quibus
proprietatibus e natura rerum videantur esse comparatae quibusque procreantur
rationibus, exposui. Insequitur animadversio, quid ita quae in urbe supernas
dicitur abies, deterior est, quae infernas, egregios in aedificiis ad
diuturnitatem praestat usus, et de his rebus, quemadmodum videantur e locorum
proprietatibus habere vitia aut virtutes, uti ea sint considerantibus
apertiora, exponere.
|