1. Montis Appennini
primae radices ab Tyrrenico mari in Alpis et in extremas Etruriae regiones
oriuntur. Eius vero montis iugum se circumagens et media curvatura prope
tangens oras maris Hadriani pertingit circumitionibus contra fretum. Itaque
citerior eius curvatura quae vergit ad Etruriae Campaniaque regiones, apricis
est potestatibus; namque impetus habet perpetuos ad solis cursum. Ulterior
autem, quae est proclinata ad superum mare, septentrionali regioni subiecta
continetur umbrosisi et opacis perpetuitatibus. Itaque quae in ea parte
nascuntur arbores, umida potestate nutritae non solum ipsae augentur
amplissimis magnitudinibus, sed earum quoque venae umoris copia repletae urgentis
liquoris abundantia saturantur. Cum autem excisae et dolatae vitalem potestatem
amiserunt, venarum rigore permanente siccescendo propter raritatem fiunt inanes
et evanidae, ideoque in aedificiis non possunt habere diuturnitatem.
2. Quae autem ad solis
cursum spectantibus locis procreantur, non habentes interveniorum raritates
siccitatibus exsuctae solidantur, quia sol non modo ex terra lambendo sed etiam
ex arboribus educit umores. Itaque, sunt in apricis regionibus, spissis venarum
crebritatibus solidatae non habentes ex umore raritatem; quae, cum in materiem
perdolantur, reddunt magnas utilitates ad vetustatem. Ideo infernates, quod ex apricis locis
adportantur, meliores sunt, quam quae ab opacis de supernatibus advehuntur.
3. Quantum animo considerare potui, de
copiis quae sunt necessariae in aedificiorum conparationibus, et quibus
temperaturis e rerum natura principiorum habere videantur mixtionem quaeque
insunt in singulis generibus virtutes et vitia, uti non sint ignota
aedificantibus, exposui. Ita, qui potuerint eorum praeceptorum sequi
praescriptiones, erunt prudentiores singulorumque generum usum eligere poterunt
in operibus. Ergo quoniam de apparitionibus est explicatum, in ceteris
voluminibus de ipsis aedificiis exponitur; et primum de deorum inmortalium
aedibus sacris et de earum symmetriis et proportionibus, uti ordo postulat,
insequenti perscribam.
|