1. Delphicus
Apollo Socratem omnium sapientissimum Pythiae responsis est professus. Is autem
memoratur prudenter doctissimeque dixisse, oportuisse hominum pectora
fenestrata et aperta esse, uti non occultos haberent sensus sed patentes ad
considerandum. Utinam vero rerum
natura sententiam eius secuta explicata et apparentia ea constituisset! Si enim
ita fuisset, non solum laudes aut vitia animorum ad manum aspicerentur, sed
etiam disciplinarum scientiae sub oculorum consideratione subiectae non
incertis iudiciis probarentur, sed et doctis et scientibus auctoritas egregia
et stabilis adderetur. Igitur quoniam haec non ita, sed uti natura rerum
voluit, sunt constituta, non efficitur ut possint homines obscuratis sub
pectoribus ingeniis scientias artificiorum penitus latentes, quemadmodum sint,
iudicare. Ipsique artifices pollicerentur suam prudentiam, si non pecunia sint
copiosi sed vetustate officinarum habuerint notitiam; aut etiam gratia forensi
et eloquentia cum fuerint parati, pro industria studiorum auctoritates possunt
habere, ut eis, quod profitentur scire, id crederetur.
2. Maxime autem id animadvertere possumus ab
antiquis statuariis et pictoribus, quod ex his, qui dignitates notas et
commendationis gratiam habuerunt, aeterna memoria ad posteritatem sunt
permanentes, uti Myron, Polycletus, Phidias, Lysippus ceterique, qui
nobilitatem ex arte sunt consecuti. Namque ut civitatibus magnis aut regibus
aut civibus nobilibus opera fecerunt, ita id sunt adepti. At qui non minori
studio et ingenio sollertiaque fuerunt nobilibus et humili fortuna civibus non
minus egregie perfecta fecerunt opera, nullam memoriam sunt adsecuti, quod hi
non ab industria neque artis sollertia sed a Felicitate fuerunt decepti, ut
Hegias Atheniensis, Chion Corinthius, Myagrus Phocaeus, Pharax Ephesius, Boedas
Byzantius etiamque alii plures. Non minus item, pictores, uti Aristomenes Thasius,
Polycles et Androcydes Cyziceni, Theo Magnes ceterisque, quos neque industria
neque artis studium neque sollertia deficit, sed aut rei familiaris exiguitas
aut inbecillitas fortunae seu in ambitione certationis contrariorum superatis
obstitit eorum dignitati.
3. Nec tamen est admirandum, si propter
ignotitiam artis virtutes obscurantur, sed maxime indignandum, cum etiam saepe
blandiatur gratia conviviorum a veris iudiciis ad falsam probationem. Ergo, uti
Socrati placuit, si ita sensus et sententiae scientiaeque disciplinis auctae
perspicuae et perlucidae fuissent, non gratia neque ambitio valeret, sed si qui
veris certisque laboribus doctrinarum pervenissent ad scientiam summam, eis
ultro opera traderentur. Quoniam autem ea non sunt inlustria necque apparentia
in aspectu, ut putamus oportuisse, et animadverto potius indoctos quam doctos
gratia superare, non esse certandum iudicans cum indoctis ambitione, potius hic
praeceptis editis ostendam nostrae scientiae virtutem.
4. Itaque, imperator, in primo volumine tibi de
arte et quas habeat ea virtutes quibusque disciplinis oporteat esse auctum
architectum, exposui et subieci causas, quid ita earum oporteat eum esse
peritum, rationesque summae architecturae partitione distribui finitionibusque
terminavi. Deinde, quod erat primum et necessarium, de moenibus, quemadmodum
eligantur loci salubres, ratiocinationibus explicui, ventique qui sint et e
quibus <regionibus> singuli spirant, deformationibus grammicis ostendi,
platearumque et vicorum uti emendate fiant distributiones in moenibus, docui et
ita finitionem primo volumine constitui. Item in secundo de materia, quas
habeat in operibus utilitates et quibus virtutibus e natura rerum est
comparata, peregi. Nunc in tertio de deorum inmortalium aedibus sacris dicam
et, uti oporteat, perscriptas exponam.
|