1. Aedium compositio constat ex symmetria,
cuius rationem diligentissime architecti tenere debent. Ea autem paritur a
proportione, quae graece analogia dicitur. Proportio est ratae partis
membrorum in omni opere totiusque commodulatio, ex qua ratio efficitur
symmetriarum. Namque non potest aedis ulla sine symmetria atque proportione
rationem habere compositionis, nisi uti ad hominis bene figurati membrorum
habuerit exactam rationem.
2. Corpus enim hominis ita natura composuit,
uti os capitis a mento ad frontem summam et radices imas capilli esset decimae
partis, item manus palma ab articulo ad extremum medium digitum tantundem,
caput a mento ad summum verticem octavae, cum cervicibus imis ab summo pectore
ad imas radices capillorum sextae, <a medio pectore> ad summum vertices
quartae. Ipsius autem oris altitudinis tertia est pars ab imo mento ad imas
nares, nasum ab imis naribus ad finem medium superciliorum tantundem, ab ea
fine ad imas radices capilli frons efficitur item tertiae partis. Pes vero
altitudinis corporis sextae, cubitum quartae, pectus item quartae. ReIiqua
quoque membra suas habent commensus proportiones, quibus etiam antiqui pictores
et statuarii nobiles usi magnas et infinitas laudes sunt adsecuti.
3. Similiter vero sacrarum aedium membra ad
universam totius magnitudinis summam ex partibus singulis convenientissimum
debent habere commensus responsum. Item corporis centrum medium naturaliter est
umbilicus. Namque si homo conlocatus fuerit supinus manibus et pedibus pansis
circinique conlocantum centrum in umbilico eius, circumagendo rotundationem
utrarumque manuum et pedum digiti linea tangentur. Non minus quemadmodum schema
rotundationis in corpore efficitur, item quadrata designatio in eo invenietur.
Nam si a pedibus imis ad summum caput mensum erit eaque mensura relata fuerit
ad manus pansas, invenietur eadem latitudo uti altitudo, quemadmodum areae quae
ad normam sunt quadratae.
4. Ergo si ita natura conposuit corpus hominis,
uti proportionibus membra ad summam figurationem eius respondeant, cum causa
constituisse videntur antiqui, ut etiam in operum perfectionibus singulorum
membrorum ad universam figurae speciem habeant commensus exactionem. Igitur cum
in omnibus operibus ordines traderent, maxime in aedibus deorum, operum et
laudes et culpae aeternae solent permanere.
5. Nec minus mensurarum rationes, quae in
omnibus operibus videntur necessariae esse, ex corporis membris collegerunt,
uti digitum, palmum, pedem, cubitum, et eas distribuerunt in perfectum numerum,
quem Graeci teleon dicunt. Perfectum autem antiqui instituerunt
numerum qui decem dicitur; namque ex manibus digitorum numerum; ab palmo pes
est inventus. Si autem in utrisque palmis ex articulis ab natura decem sunt
perfecti, etiam Platoni placuit esse eum numerum ea re perfectum, quod ex
singularibus rebus, quae monades apud Graecos dicuntur, perficitur
decusis. Qui simul autem undecim aut duodecim sunt facti, quod superaverint non
possunt esse perfecti, donec ad alterum decusis perveniant; singulares enim res
particulae sunt eius numeri.
6. Mathematici vero contra disputantes ea re
perfectum dixerunt esse numerum qui sex dicitur, quod is numerus habet
partitiones eorum rationibus sex numero convenientes sic: sextantem unum,
trientes duo, semissem tria, besem quem dimoeron dicunt quattuor,
quintarium quem pentemoeron dicunt quattuor, quintarium quem pentemoeron
dicunt quinque, perfectum sex. Cum ad supplicationem crescat, supra sex adiecto
asse ephectum; cum facta sunt octo, quod est tertia adiecta,
tertiarium alterum, qui epitritos dicitur; dimidia adiecta cum facta
sunt novem, sesquialterum, qui hemiolius appellatur; duabus partibus
additis et decusis facto bes alterum, quem epidimoerum vocitant; in
undecim numero quod adiecti sunt quinque, quintarium, quem epipempton
dicunt; duodecim autem, quod ex duobus numeris simplicibus est effectus, diplasiona.
7. Non minus etiam, quod pes hominis
altitudinis sextam habet partem, (ita etiam, ex eo quod perficitur pedum
numero, corporis sexies altitudinis terminavit) eum perfectum constituerunt,
cubitumque animadverterunt ex sex palmis constare digitisque XXIIII. Ex eo
etiam videntur civitates Graecorum fecisse, quemadmodum cubitus est sex palmorum,
in drachma qua nummo uterentur, aereos signatos uti asses ex aequo sex, quos
obolos appellant, quadrantesque obolorum, quae alii dichalca, nonnulli
trichalca dicunt, pro digitis viginti quattuor in drachma constituisse.
8. Nostri autem primo fecerunt antiquum numerum
et in denario denos aeris constituerunt, et ea re conpositio nominis ad
hodiernum diem denarium retinet. Etiamque quarta pars quod efficiebatur ex duobus
assibus et tertio semisse, sestertium vocitaverunt. Postea quam animadverterunt
utrosque numeros esse perfectos, et sex et decem, utrosque in unum coiecerunt
et fecerunt perfectissimum decusis sexis. Huius autem rei auctorem
invenerunt pedem. E cubito enim cum dempti sunt palmi duo, relinquitur pes
quattuor palmorum, palmus autem habet quattuor digitos. Ita efficitur, ut habeat
pes sedecim digitos et totidem asses aeracius denarius.
9. Ergo si
convenit ex articulis hominis numerum inventum esse et ex membris separatis ad
universam corporis speciem ratae partis commensus fieri responsum, relinquitur,
ut suscipiamus eos, qui etiam aedes deorum inmortalium constituentes ita membra
operum ordinaverunt, ut proportionibus et symmetriis separatae atque universae
convenientesque efficerentur eorum distributiones.
|