1. Aedium autem
principia sunt, e quibus constat figurarum aspectus; et primum in antis, quod
graece naos en parastasin dicitur, deinde prostylos, amphiprostylos,
peripteros, pseudodipteros, hypaethros. Horum exprimuntur formationes his
rationibus.
2. In antis erit
aedes, cum habebit in fronte antas parietum qui cellam circumcludunt, et inter
antas in medio columnas duas supraque fastigium symmetria ea conlocatum, quae
in hoc libro fuerit perscripta. Huius autem exemplar erit ad tres Fortunas ex
tribus quod est proxime portam Collinam.
3. Prostylos omnia
habet quemadmodum in antis, columnas autem contra antas angulares duas supraque
epistylia, quemadmodum et in antis, et dextra ac sinistra in versuris singula.
Huius exemplar est in insula Tiberina in aede Iovis et Fauni.
4. Amphiprostylos
omnia habet ea. quae prostylos, praetereaque habet in postico ad eundem modum
columnas et fastigium.
5. Peripteros
autem erit, quae habebit in fronte et postico senas columnas, in lateribus cum
angularibus undenas. Ita autem sint hae columnae conlocatae, ut intercolumnii
latitudinis intervallum sit a parietibus circum ad extremos ordines columnarum,
habeatque ambulationem circa cellam aedis, quemadmodum est in porticu Metelli
Iovis Statoris Hermodori et ad Mariana Honoris et Virtutis sine postico a Mucio
facta.
6. Pseuodipteros
autem sic conlocatur, ut in fronte et postico sint columnae octonae, in
lateribus cum angularibus quinae denae. Sint autem parietes cellae contra
quaternas columnas medianas in fronte et postico. Ita duorum intercolumniorum
et unae crassitudinis columnae spatium erit ab parietibus circa ad extremos
ordines columnarum. Huius exemplar Romae non est, sed Magnesiae Dianae
Hermogenis Alabandei et Apollinis a Menesthe facta.
7. Dipteros autem
octastylos et pronao et postico, sed circa aedem duplices habet ordines
columnarum, uti est aedis Quirini dorica et Ephesi Dianae ionica a Chersiphrone
constituta.
8. Hypaethros vero
decastylos est in pronao et postico. Reliqua omnia eadem habet quae dipteros,
sed interiore parte columnas in altitudine duplices, remotas a parietibus ad
circumitionem ut porticus peristyliorum. Medium autem sub divo est sine tecto. Aditus valvarum
et utraque parte in pronao et postico. Huius item exemplar Romae non est, sed
Athenis octastylos et templo Olympio.
|