1. Species autem
aedium sunt quinque, quarum ea sunt vocabula: pycnostylos, id est crebris
columnis; systylos paulo remissioribus; diastylos amplius patentibus; rare quam
oportet inter se diductis araeostylos; eustylos intervallorum iusta
distributione.
2. Ergo
pycnostylos est, cuius intercolumnio unius et dimidiatae columnae crassitudo
interponi potest, quemadmodum est divi Iulii et in Caesaris foro Veneris et si
quae aliae sic sunt compositae. Item systylos est, in quo duarum columnarum
crassitudo in intercolumnio poterit conlocari, et spirarum plinthides aeque
magnae sint et spatio, quod fuerit inter duas plinthides, quemadmodum est
Fortunae Equestris ad theatrum lapideum reliquaeque, quae eisdem rationibus
sunt conpositae. Haec utraque genera vitiosum habent usum.
3. Matres enim
familiarum cum ad supplicationem gradibus ascendunt, non possunt per
intercolumnia amplexae adire, nisi ordines fecerint; item valvarum adspectus
abstruditur columnarum crebritate ipsaque signa obscurantur; item circa aedem
propter angustias inpediuntur ambulationes.
4. Diastyli autem
haec erit conpositio, cum trium columnarum crassitudiinem intercolumnio
interponere possumus. Tamquam est Apollinis et Dianae aedis. Haec dispositio
hanc habet difficultatem, quod epistylia propter intervallorum magnitudinem
franguntur.
5. In araeostylis
autem nec lapideis nec marmoreis epistyliis uti datur, sec inponendae de
materia trabes perpetuae. Et ipsarum aedium species sunt varicae, barycephalae,
humiles, latae, ornaturque signis fictilibus aut aereis inauratis earum
fastigia tuscanico more, uti est ad Circum Maximum Cereris et Herculis
Pompeiani, item Capitoli.
6. Reddenda nunc
est eustyli ratio, quae maxime probabilis et ad usum et ad speciem et ad
firmitatem rationes habet explicatas. Namque facienda sunt in intervallis
spatia duarum columnarum et quartae partis columnae crassitudinis, mediumque
intercolumnium unum, quod erit in fronte, alterum, quod in postico, trium
columnarum crassitudine. Sic enim habebit et figurationis aspectum venustum et
aditus usum sine inpeditionibus et circa cellam ambulatio auctoritatem.
7. Huius autem rei
ratio explicabitur sic. Frons loci quae in aede constituta fuerit, si tetrastylos
facienda fuerit dividatur in partes XI semissemque praeter crepidines et
proiecturas spirarum; si sex etit columnarun, in partes XVIII; si octostylos
constituetur, dividatur in XXIV et semissem. Item ex his partibus sive
tetrastyli sive hexastyli sive octostyli una pars sumatur, eaque erit modulus.
Cuius moduli unius erit crassitudinis columnarum. Intercolumnia singula, praeter media,
modulorum duorum et moduli quartae partis; mediana in fronte et postico singula
ternum modulorum. Ipsarum columnarum altitudo modulorum habebunt iustam
rationem.
8. Huius
exemplar Romae nullum habemus, sed in Asia Teo hexastylon Liberi Patris. Eas
autem symmetrias constituit Hermogenes, qui etiam primus exostylon
pseudodipterive rationem. Ex dipteri enim aedis symmetriae distulit interiores
ordines columnarum XXXIV eaque ratione sumptus operasque compendii fecit. Is in
medio ambulationi laxamentum egregie circa cellam fecit de aspectuque nihil
inminuit, sed sine desiderio supervacuorum conservavit auctoritatem totius
operis distributione.
9. Pteromatos
enim ratio et columnarum circum aedem dispositio ideo est inventa, ut aspectus
propter asperitatem intercolumniorum habeat auctoritatem, praeterea, si ex
imbrium aquae vis occupaverit et intercluserit hominum multitudinem, ut habeat
in aede circaque cellam cum laxamento liberam moram. Haec autem ut explicantur
in pseudodipteris aedium dispositionibus. Quare videtur acuta magnaque
sollertia effectus operum Hermogenis fecisse reliquisseque fontes, unde posteri
possent haurire disciplinarum rationes.
10. Aedibus
araeostylis columnae sic sunt faciendae, uti crassitudines earum sint partis
octavae ad altitudines. Item in diastylo dimetienda est altitudo columnae in
partes octo et dimidium, et unius partis columnae crassitudo conlocetur. In systylo altitudo dividatur in novem et
dimidiam partem, et ex eis una ad crassitudinem columnae detur. Item in
pycnostylo dividenda est altitudo in decem, et eius una pars facienda est
columnae crassitudo. Eustyli autem aedis columnae, uti systyli, in novem
partibus altitudo dividatur et dimidiam partem, et eius una pars constituatur
in crassitudine imi scapi. Ita habebitur pro rata parte intercolumniorum ratio.
11. Quemadmodum enim crescunt spatia inter
columnas, proportionibus adaugendae sunt crassitudinis scaporum. Namque si in
araeostylo nona aut decima pars crassitudinis fuerit, tenuis et exilis
apparebit, ideo quod per latitudinem intercolumniorum aer consumit et inminuit
aspectu scaporum crassitudinem. Contra vero pycnostylis si octava pars
crassitudinis fuerit, propter crebritatem et angustias intercolumniorum tumidam
et invenustam efficiet speciem. Itaque generis operis oportet persequi
symmetrias. Etiamque angulares columnae crassiores faciendae sunt ex suo
diametro quinquagesima parte, quod eae ab aere circumciduntur et graciliores
videntur esse aspicientibus. Ergo quod oculus fallit, ratiocinatione est
exequendum.
12. Contracturae autem in summis columnarum
hypotracheliis ita faciendae videntur, uti, si columna sit ab minimo ad pedes
quinos denos, ima crassitudo dividatur in partes sex et earum partium quinque
summa constituatur. Item quae erit ab quindecim pedibus ad pedes viginti,
scapus imus in partes sex et semissem dividatur, earumque partium quinque et
semisse superior crassitudo columnae fiat. Item quae erunt a
pedibus viginti ad pedes triginta, scapus imus dividatur in partes septem,
earumque sex summa contractura perficiatur. Quae autem ab triginta pedibus ad
quadriginta alta erit, ima dividatur in partes septem et dimidiam; ex his sex
et dimidiam in summo habeat contracturae rationem. Quae erunt ab quadraginta
pedibus ad quinquaginta, item dividendae sunt in octo partes, et earum septem
in summo scapo sub capitulo contrahantur. ltem si quae altiores erunt, eadem
ratione pro rata constituantur contracturae.
13. Haec
autem propter altitudinis intervallum scandentis oculi species adiciuntur
crassitudinibus temperaturae. Venustates enim persequitur visus, cuius si non
blandimur voluptati proportione et modulorum adiectionibus, uti quod fallitur
temperatione adaugeatur, vastus et invenustus conspicientibus remittetur
aspectus. De adiectione, quae adicitur in mediis columnis, quae apud Graecos entasis
appellatur, in extremo libro erit formata ratio eius, quemadmodum mollis et
conveniens efficiatur, subscripta.
|