1. Fundationes
eorum operum fodiantur, si queat inveniri, ab solido et in solidum, quantum ex
amplitudine operis pro ratione videbitur, extruaturque structura totum solum
quam solidissima. Supraque terram parietes extruantur sub columnas dimidio
crassiores quam columnae sunt futurae, uti firmiora sint inferiora
superioribus; quae stereobates appellantur, nam excipiunt onera. Spirarumque proiecturae non procedant extra
solium; item supra parietis ad eundem modum crassitudo servanda est. Intervalla
autem concamaranda aut solidanda festucationibus, uti distineantur.
2. Sin autem solidum non invenietur, sed locus
erit congesticius ad imum aut paluster, tunc is locus fodiatur exinaniaturque
et palis alneis aut oleagines <aut> robusteis ustilatis configatur,
sublicaque machinis adigatur quam creberrime, carbonibusque expleantur
intervalla palorum, et tunc structuris solidissimis fundamenta impleantur. Extructis
autem fundamentis ad libramentum stylobatae sunt conlocandae.
3. Supra stylobatas columnae disponendae,
quemadmodum supra scriptum est, sive in pycnostylo, quemadmodum pycnostyla,
sive systylo aut diastylo aut eustylo, quemadmodum supra scripta sunt et
constituta. In araeostylis enim libertas est quantum cuique libet constituendi. Sed ita
columnae in peripteris conlocentur, uti, quot intercolumnia sunt in fronte,
totidem bis intercolumnia fiant in lateribus; ita enim erit duplex longitudo
operis ad latitudinem. Namque qui columnarum duplicationes fecerunt, erravisse
videntur, quod unum intercolumnium in longitudine plus quam oporteat procurrere
videtur.
4. Gradus in
fronte constituendi ita sunt, uti sint semper inpares; namque cum dextro pede
primus gradus ascendatur, item in summo templo primus erit ponendus.
Crassitudines autem eorum graduum ita finiendas censeo, ut neque crassiores
dextante nec tenuiores dodrante sint conlocatae; sic enim durus non erit
ascensus. Retractiones autem graduum nec minus quam sesquipedales nec plus quam
bipedales faciendae videntur. Item
si circa aedem gradus futuri sunt, ad eundem modem fieri debent.
5. Sin autem circa aedem ex tribus lateribus
podium faciendum erit, ad id constituatur, uti quadrae, spirae, trunci,
coronae, lysis ad ipsum stylobatam, qui erit sub columnarum spiris, conveniant.
Stylobatam ita oportet exaequari, uti habeat per medium adiectionem per
scamillos inpares; si enim ad libellam dirigetur, alveolatum oculo videbitur.
Hoc autem, ut scamilli ad id convenientes fiant, item in extremo libro forma et
demonstratio erit descripta.
|