1. His perfectis in suis locis spirae
conlocentur, eaque ad symmetriam sic perficiantur, uti crassitudo cum plintho
sit columnae ex dimidia crassitudine proiecturamque, quam Graeci ekphoron vocitant,
habeant sextantem; ita tum lata et longa erit columnae crassitudinis unius et
dimidiae.
2. Altitudo eius, si atticurges erit, ita
dividatur, ut superior pars tertia parte sit crassitudinis columnae, reliquum
plintho relinquatur. Dempta plintho reliquum dividatur in partes quattuor,
fiatque superior torus [quartae; reliquae tres aequaliter dividantur, et una
sit inferior torus], altera pars cum suis quadris scotia, quam Graeci trochilon
dicunt.
3. Sin autem ionicae erunt faciendae,
symmetriae earum sic erunt constituendae, uti latitudo spirae quoqueversus sit
columnae crassitudinis adiecta crassitudine quarta et octava. Altitudo ita uti
atticurges; ita ut eius plinthos; reliquumque praeter plinthum, quod erit
tertia pars crassitudinis columnae, dividatur in partes septem: inde trium
partium torus qui est in summo; reliquae quattuor partes dividendae sunt
aequaliter, et una pars fiat cum suis astragalis et supercilio superior
trochilus, altera pars inferiori trochilo relinquatur; sed inferior maior
apparebit, ideo quod habebit ad extremam plinthum proiecturam. Astragali
faciendi sunt octavae partis trochili; proiectura erit spirae pars octava et
sexta decuma pars crassitudinis columnae.
4. Spiris perfectis et conlocatis columnae sunt
medianae in pronao et postico ad perpendiculum medii centri conlocandae,
angulares autem quaeque e regione earum futura sunt in lateribus aedis dextra
ac sinistra, uti partes interiores, quae ad parietes cellae spectant, ad
perpendiculum latus habeant conlocatum, exteriores autem partes uti dicant se
earum contracturam. Sic enim erunt figurae conpositionis aedium contractura
eius tali ratione exactae.
5. Scapis columnarum statutis capitulorum ratio
si pulvinata erunt, his symmetriis conformabuntur, uti, quam crassus imus
scapus fuerit addita octava decuma parte scapi, abacus habeat longitudinem et
latitudinem; crassitudinem cum volutis eius dimidiam. Recedendum autem est ab
extremo abaco in interiorem partem frontibus volutarum parte duodevicensima et
eius dimidia. Tunc crassitudo dividenda est in partes novem et dimidiam, et
secundum abacum in quattuor partibus volutarum secundum extremi abaci quadram
lineae dimittendae, quae cathetoe dicuntur. Tunc ex novem partibus et dimidia
una pars et dimidia abaci crassitudo relinquatur, reliquae octo volutis
constituantur.
6. Tunc ab linea quae secundum abaci extremam
partem demissa erit, in interiorem partem <alia> recedat unius et
dimidiatae partis latitudine. Deinde hae lineae dividantur ita, ut quattuor
partes et dimidia sub abaco reliquatur. Tunc in eo loco, qui locus dividit
quattuor et dimidiam et tres et dimidiam partem, centrum oculi; signeturque ex
eo centro rotunda circinatio tam magna in diametro, quam una pars ex octo
partibus est. Ea erit oculi magnitudine, et in ea catheto respondens diametros
agatur. Tunc ab summo sub abaco inceptum in singulis tetrantorum actionibus
dimidiatum oculi spatium minuatur, donique in eundem tetrantem qui est sub
abaco, veniat.
7. Capituli autem crassitudo sic est facienda,
ut ex novem partibus et dimidia tres partes praependeant infra astragalum summi
scapi; cymatio, adempto abaco et canali, reliqua sit pars. Proiectura autem
cymatii habet extra abaci quadram oculi magnitudine. Pulvinorum baltei abaco
hanc habeant proiecturam, uti circini centrum unum cum sit positum in capituli
tetrante et alterum deducatur ad extremum cymatium, circumactum balteorum
extremas partes tangat. Axes volutarum nec crassiores sint quam oculi
magnitudo, volutaeque ipsae sic caedantur altitudinis suae duodecimam partem.
Haec erunt symmetriae capitulorum, quae columnae futurae sunt ab minimo ad
pedes XXV. Quae supra erunt, reliqua habebunt ad eundem modum symmetrias,
abacus autem erit longus et latus, quam crassa columna est ima adiecta parte
VIIII, uti, quo minus habuerit altior columna contractum, eo ne minus habeat
capitulum suae symmetriae proiecturam et in altitudine suae partis adiectionem.
8. De volutarum descriptionibus, uti ad
circinum sint recte involutae, quemadmodum describantur, in extremo libro forma
et ratio earum erit subscripta. Capitulis perfectis deinde columnarum non ad
libellam sed ad aequalem modulum conlocatis, ut, quae adiectio in stylobatis
facta fuerit, in superioribus membris respondeat symmetria epistyliorum.
Epistyliorum ratio sic est habenda, uti, si columnae fuerint a minima XII pedum
ad quindecim pedes, epistylii sit altitudo dimidia crassitudinis imae columnae;
item ab XV pedibus ad XX, columnae altitudo demetiatur in partes tredecim et
unius partis altitudo epistylii fiat; item si a XX ad XXV pedes, dividatur
altitudo in partes XII et semissem, et eius una pars epistylium in altitudine
fiat; item si ab XXV pedibus ad XXX, dividatur in partes XII, et eius una pars
altitudo fiat. Item ratam partem ad eundem modum ex altitudine columnarum
expediendae sunt altitudines epistyliorum.
9. Quo altius enim scandit oculi species, non
facile persecat aeris crebritatem, dilapsa itaque altitudinis spatio et
viribus, extructam incertam modulorum renuntiat sensibus quantitatem. Quare
semper adiciendum est rationi supplementum in symmetriarum membris, ut, cum
fuerint aut altioribus locis opera aut etiam ipsa colossicotera, habeant
magnitudinum rationem. Epistylii latitudo in imo, quod supra capitulum erit,
quanta crassitudo summae columnae sub capitulo erit, tanta fiat; summum,
quantum imus scapus.
10. Cymatium epistylii septima parte suae
altitudinis est faciendum, et in proiectura tantundem. Reliqua pars praeter
cymatium dividenda est in partes XII, et earum trium ima fascia est faciencda,
secunda IIII, summa V. Item zophorus supra epistylium quarta parte minus quam
epistylium; sin autem sigilla designari oportuerit, quarta parte altior quam
epistlium, uti auctoritatem habeant scalpturae. Cymatium suae altitudinis
partis septimae; proiecturae cymatium quantum crassitudo.
11. Supra zophorum denticulus est faciendus tam
altus quam epistylii media fascia; proiectura eius quantum altitudo.
Intersectio, quae graece metope dicitur, sic est dividenda, uti
denticulus altitudinis suae dimidiam partem habeat in fronte, cavus autem
intersectionis huius frontis e tribus duas partes; huius cymatium altitudinis
eius sextam partem. Corona cum suo cymatio, praeter simam, quantum media fascia
epistylii; proiectura coronae cum denticulo facienda est, quantum erit altitudo
a zophoro ad summum coronae cymatium; et omnino omnes ecphorae venustiorem
habeant speciem, quae quantum altitudinis tantundem habeant proiecturae.
12. Tympani autem, quod est in fastigio,
altitudo sic est facienda, uti frons coronae ab extremis cymatiis tota
dimetiatur in partes novem et ex eis una pars in medio cacumine tympani
constituatur, dum contra epistylia columnarumque hypotrachelia ad perpendiculum
respondeant. Coronaeque supra aequaliter imis praeter simas sunt conlocandae.
Insuper coronas simae, quas Graeci epaietidas dicunt, faciendae sunt
altiores octava parte coronarum altitudinis. Acroteria angularia tam alta,
quantum est tympanum medium, mediana altiora octava parte quam angularia.
13. Membra omnia, quae supra capitula columnarum
sunt futura, id est epistylia, zophora, coronae, tympana, fastigia, acroteria,
inclinanda sunt in frontis suae cuiusque altitudinis parte XII, ideo quod, cum
steterimus contra frontes, ab oculo lineae duae si extensae fuerint et una
tetigerit imam operis partem, altera summam quae summam tetigerit, longior
fiet. Ita quo longior visus linea in superiorem partem procedit, resupinatam
facit eius speciem. Cum autem, uti supra scriptum est. in fronte inclinata
fuerit, tunc in aspectu videbuntur esse ad perpendiculum et normam.
14. Columnarum striae faciendae sunt XXIIII ita
excavatae, uti norma in cavo striae cum fuerit coniecta, circumacta anconibus
striarum dextra ac sinistra tangat acumenque normae circum rotundationem
tangendo pervagari possit. Crassitudines striarum faciendae sunt, quantum
adiectio in media columna ex descriptione invenietur.
15. In simis, quae supra coronam in lateribus
sunt aedium, capita leonina sunt scalpenda, disposita <ita>, uti contra
columnas singulas primum sint designata, cetera aequali modo disposita, uti
singula singulis mediis tegulis respondeant. Haec autem, quae erunt contra
columnas, perterebrata sint ad canalem, qui excipit e tegulis aquam caelestem;
mediana autem sint solida, uti, quae cadit vis aquae per tegulas in canalem, ne
deiciatur per intercolumnia neque transeuntes perfundat, sed quae sunt contra
columnas, videantur emittere vomentia ructus aquarum ex ore. Aedium ionicarum,
quam apertissime potui, dispositiones hoc volumine scripsi; doricarum autem et
corinthiarum quae sint proportiones, insequenti libro explicabo.
|