1. Columnae corinthiae praeter capitula
omnes symmetrias habent uti ionicae, sed capitulorum altitudines efficiunt eas
pro rata excelsiores et graciliores, quod ionici capituli altitudo tertia pars
est crassitudinis columnae, corinthii tota crassitudo scapi. Igitur quod duae
partes e crassitudine corinthiarum adiciuntur, efficiunt excelsitate speciem
earum graciliorem.
2. Cetera membra quae supra columnas
inponuntur, aut e doricis symmetriis aut ionicis moribus in corinthiis columnis
conlocantur, quod ipsum corinthium genus propriam coronarum reliquorumque
ornamentorum non habuerat institutionem, set aut e triglyphorum rationibus
mutuli in coronis et epistyliis guttae dorico more disponuntur, aut ex ionicis
institutis zophoroe scalpturis ornati cum denticulis et coronis distribuuntur.
3. Ita e generibus duobus capitulo interposito
tertium genus in operibus est procreatum. E columnarum enim formationibus trium
generum factae sunt nominationes, dorica, ionica, corinthia, e quibus prima et
antiquitus dorica est nata. Namque Achaia Peloponnessoque tota Dorus, Hellenos
et Phthiados nymphae filius, regnavit, isque Argis, vetusta civitate, Iunonis
templum aedificavit, eius generis fortuito formae fanum, deinde isdem generibus
in ceteris Achaiae civitatibus, cum etiamnum non esset symmetriarum ratio nata.
4. Postea autem quam Athenienses ex responsis
Apollinis Delphici, communi consilio totius Hellados, XIII colonias uno tempore
in Asiam deduxerunt ducesque in singulis coloniis constituerunt et summam
imperii potestatem Ioni, Xuthi et Creusae filio, dederunt, quem etiam Apollo
Delphis suum filium in responsis est professus, isque eas colonias in Asiam
deduxit et Cariae fines occupavit ibique civitates amplissimas constituit Ephesum,
Miletum, Myunta (quae olim ab aqua est devorata; cuius sacra et suffragium
Milesiis Iones adtribuerunt), Prienen, Samum, Teon, Colophona, Chium, Erythras,
Phocaeam, Clazomenas, Lebedon, Meliten (haec Melite propter civium adrogantiam
ab his civitatibus bello indicto communi consilio est sublata; cuius loco
postea regis Attali et Arsinoes beneficio Zmyrnaeorum civitas inter Ionas est
recepta): hae civitates, cum Caras et Lelegas eiecissent, eam terrae regionem a
duce suo Ione appellaverunt Ioniam ibique deorum inmortalium templa
constituentes coeperunt fana aedificare.
5. Et primum Apollini Panionio aedem, uti
viderant in Achaia, constituerunt et eam Doricam appellaverunt, quod in Dorieon
civitatibus primum factam eo genere viderunt.
6. In ea aede cum voluissent columnas conlocare,
non habentes symmetrias earum et quaerentes quibus rationibus efficere possent,
uti et ad onus ferendum essent idoneae et in aspectu probatam haberent
venustatem, dimensi sunt virilis pedis vestigium et id retulerunt in altitudinem.
Cum invenissent pedem sextam partem esse altitudinis in homine, item in
columnam transtulerunt et qua crassitudine fecerunt basim scapi, tanta sex cum
capitulo in altitudinem extulerunt. Ita dorica columna virilis corporis
proportionem et firmitatem et venustatem in aedificiis praestare coepit.
7. Item postea Dianae constituere aedem,
quaerentes novi generis speciem isdem vestigiis ad muliebrem transtulerunt
gracilitatem, et fecerunt primum columnae crassitudinem octava parte, ut
haberet speciem excelsiorem. Basi spiram subposuerunt pro calceo, capitulo
volutas uti capillamento concrispatos cincinnos praependentes dextra ac
sinistra conlocaverunt et cymatiis et encarpis pro crinibus dispositis frontes
ornaverunt truncoque toto strias uti stolarum rugas matronali more dimiserunt,
ita duobus discriminibus columnarum inventionem, unam virili sine ornatu nudam
speciem alteram muliebri.
8. Subtilitateque iudiciorum progressi et
gracilioribus modulis delectati septem crassitudinis diametros in altitudinem
columnae doricae, ionicae novem constituerunt. Id autem quod Iones fecerunt
primo, Ionicum est nominatum.
Tertium vero, quod
Corinthium dicitur, virginalis habet gracilitatis imitationem, quod virgines
propter aetatis teneritatem gracilioribus membris figuratae effectus recipiunt
in ornatu venustiores.
9. Eius autem capituli prima inventio sic
memoratur esse facta. Virgo civis Corinthia iam matura nuptiis inplicata morbo
decessit. Post sepulturam eius, quibus ea virgo viva poculis delectabatur,
nutrix collecta et conposita in calatho pertulit ad monumentum et in summo
conlocavit et, uti ea permanerent diutius subdiu, tegula texit. Is calathus
fortuito supra acanthi radicem fuerit conlocatus. Interim pondere pressa radix
acanthi media folia et cauliculos circum vernum tempus profudit, cuius
cauliculi secundum calathi latera crescentes et ab angulis tegulae ponderis
necessitate expressi flexuras in extremas partes volutarum facere sunt coacti.
10. Tunc Calimachus qui propter elegantiam et
subtilitatem artis marmoreae ab Atheniensibus catatechnos fuerat
nominatus, praeteriens hoc monumentum animadvertit eum calathum et circa
foliorum nascentem teneritatem, delectatusque genere et formae novitate ad id
exemplar columnas apud Corinthios fecit symmetriasque constituit; ex eo in
operis perfectionibus Corinthii generis distribuit rationes.
11. Eius autem capituli symmetria sic est
facienda, uti, quanta fuerit crassitudo imae columnae, tanta sit altitudo
capituli cum abaco. Abaci latitudo ita habeat rationem, ut, quanta fuerit
altitudo, tanta duo sint diagonia ab angulo ad angulum; spatia enim ita iustas
habebunt frontes quoquoversus latitudinis. Frontes simentur introrsus ab extremis angulis
abaci suae frontis latitudinis nona. Ad imum capituli tantam habeat crassitudinem,
quantam habet summa columna praeter apothesim et astragalum. Abaci
crassitudo septima capituli altitudinis.
12. Dempta abaci
crassitudine dividatur reliqua pars in partes tres, e quibus una imo folio
detur; secundum folium mediam altitudinem teneat; coliculi eandem habeant
altitudinem, e quibus folia nascuntur proiecta, uti excipiant quae ex coliculis
natae procurrunt ad extremos angulos volutae; minoresque helices intra suum
medium, qui est in abaco; flores subiecti scalpantur. Flores in quattuor
partibus, quanta erit abaci crassitudo, tam magni formentur. Ita his symmetriis
corinthia capitula suas habebunt exactiones. Sunt autem, quae isdem columnis
inponuntur, capitulorum genera variis vocabulis nominata, quorum nec
proprietates symmetriarum nec columnarum genus aliud nominare possumus, sed
ipsorum vocabula traducta et commutata ex corinthiis et pulvinatis et doricis
videmus, quorum symmetriae sunt in novarum scalpturarum translatae
subtilitatem.
|