1. Quoniam autem de
generibus columnarum origines et inventiones supra sunt scriptae, non alienum
mihi videtur isdem rationibus de ornamentis eorum, quemadmodum sunt prognata et
quibus principiis et originibus inventa, dicere. In aedificiis omnibus insuper
conlocatur materiato variis vocabulis nominata. Ea autem uti in nominationibus,
ita in res varias habet utilitates. Trabes enim supra columnas et parastaticas
et antas ponuntur; in contignationibus tigna et axes; sub tectis, si maiora
spatia sunt, et transtra et capreoli, si commoda, columen, et cantherii
prominentes ad extremam suggrundationem; supra cantherios templa; deinde
insuper sub tegulas asseres ita prominentes, uti parietes protecturis eorum
tegantur.
2. Ita unaquaeque res et locum et genus et
ordinem proprium tuetur. E quibus rebus et a materiatura fabrili in lapideis et
marmoreis aedium sacrarum aedificationibus artifices dispositiones eorum
scalpturis sunt imitati et eas inventiones persequendas putaverunt. Ideo, quod
antiqui fabri quodam in loco aedificantes, cum ita ab interioribus parietibus
ad extremas partes tigna prominentia habuissent conlocata, inter tigna
struxerunt supraque coronas et fastigia venustiore specie fabrilibus operibus
ornaverunt, tum proiecturas tignorum, quantum eminebant, ad lineam et
perpendiculum parietum praesecuerunt, quae species cum invenusta is visa esset,
tabellas ita formatas, uti nunc fiunt triglyphi, contra tignorum praecisiones
in fronte fixerunt et eas cera caerulea depinxerunt, ut praecisiones tignorum
tectae non offenderent visum ita divisiones tignorum tectae triglyphorum
dispositionem et inter tigna metoparum habere in doricis operibus coeperunt.
3. Postea alii in aliis operibus ad
perpendiculum triglyphorum cantherios prominentes proiecerunt eorumque
proiecturas simaverunt. Ex eo, uti tignorum dispositionibus triglyphi, ita e
cantheriorum proiecturis mutulorum sub coronulis ratio est inventa. Ita fere in
operibus lapideis et marmoreis mutuli inclinatis scalpturis deformantur, quod
imitatio est cantheriorum; etenim necessario propter stillicidia proclinati
conlocantur. Ergo et triglyphorum et mutulorum in doricis operibus ratio ex ea
imitatione inventa est.
4. Non enim, quemadmodum nonnulli errantes
dixerunt fenestrarum imagines esse triglyphos, ita potest esse, quod in angulis
contraque tetrantes columnarum triglyphi constituuntur, quibus in locis omnino
non patitur res fenestras fieri. Dissolvuntur enim angulorum in aedificiis
iuncturae, si in is fenestrarum fuerint lumina relicta. Etiamque ubi nunc
triglyphi constituuntur, si ibi luminum spatia fuisse iudicabuntur, isdem
rationibus denticuli in ionicis fenestrarum occupavisse loca videbuntur.
Utraque enim, et inter denticulos et inter triglyphos quae sunt intervalla,
metopae nominantur. Opas enim Graeci tignorum cubicula et
asserum appellant, uti nostri ea cava columbaria. Ita quod inter duas opas est intertignium, id metope
est apud eos nominata.
5. Ita uti autem in doricis triglyphorum et
mutulorum est innventa ratio, item in ionicis denticulorum constitutio propriam
in operibus habet rationem, et quemadmodum mutuli cantheriorum proiecturae
ferunt imaginem, sic in ionicis denticuli ex proiecturis asserum habent
imitationem. Itaque in graecis operibus nemo sub mutulo denticulos constituit;
non enim possunt subtus cantherior asseres esse. Quod ergo supra cantherios et
templa in veritatem debet esse conlocantum, id in imaginibus si infra
constitutum fuerit, mendosam habebit operis rationem. Etiam quod antiqui non
probaverunt, neque instituerunt in fastigiis <mutolos aut> denticulos fieri
sed puras coronas, ideo quod nec cantherii nec asseres contra fastigiorum
frontes distribuuntur nec possunt prominere, sed ad stillicidia proclinati
conlocantur. Ita quod non potest in veritate fieri, id non putaverunt in
imaginibus factum posse certam rationem habere.
6. Omnia enim certa proprietate et a veris
naturae deducta moribus transduxerunt in operum perfectiones, et ea
probaverunt, quorum explicationes in disputationibus rationem possunt habere
veritatis. Itaque ex eis originibus symmetrias et proportiones uniuscuiusque
generis constitutas reliquerunt. Quorum ingressus persecutus de ionicis et
corinthiis institutionibus supra dixi; nunc vero doricam rationem summamque
eius speciem breviter exponam.
|