1. Ostiorum autem et eorum antepagmentorum
in aedibus hae sunt rationes, uti primum constituantur, quo genere sint
futurae. Genera sunt enim thyromaton haec: doricum, ionicum, atticurges. Horum
symmetriae conspiciuntur his rationibus, uti corona summa, quae supra
antepagmentum superius inponetur, aeque librata sit capitulis summis columnarum
quae in pronao fuerint. Lumen autem hypaethri constituatur sic, uti quae
altitudo aedis a pavimento ad lacunaria fuerit, dividatur dividatur in partes
tres semissemque et ex eis, duae partes <semissemque> lumini valvarum
altitudine constituantur. Haec autem dividatur in parte XII et ex eis quinque
et dimidia latitudo luminis fiat in imo. Et in summo contrahatur, si erit lumen
ab imo ad sedecim pedis, antepagmenti III parte; XVI pedum ad XXV, superior
pars luminis contrahatur antepagmenti parte IIII; si ab pedibus XXV ad XXX,
summa pars contrahatur antepagmenti parte VIII. Reliqua, quo altiora erunt, ad
perpendiculum videntur oportere conlocari.
2. Ipsa autem antepagmenta contrahantur in
summo suae crassitudinis XIIII parte. Supercilii crassitudo, quanta
antepagmentorum in summa parte erit crassitudo. Cymatium faciundum est
antepagmenti parte sexta; proiectura autem, quanta est eius crassitudo.
Sculpendum est cymatium lesbium cum astragalo. Supra cymatium quod erit in
supercilio, conlocandum est hyperthyrum crassitudine supercilii, et in eo
scalpendum est cymatium doricum, astragalum lasbium sima scalptura. Corona
plana cum cymatio; proiectura autem eius erit quanta altitudo. Supercilii, quod
supra antepagmenta inponitur, dextra atque sinistra proiecturae sic sunt
faciundae, uti crepidines excurrant et in ungue ipso cymatio coniungantur.
3. Sin autem ionico
genere futura erunt, lumen altum ad eundem modum quemadmodum in doricis fieri
videtur. Latitudo constituatur, ut
altitudo dividatur in partes duas et dimidiam, eiusque partis unius ima luminis
fiat latitudo. Contracturae ita uti in doricis. Crassitudo
antepagmentorum <ex> altitudine luminis in fronte XIIII parte, cymatium
huius crassitudinis sexta. Reliqua pars praeter cymatium dividitur in partes
XII. Harum trium prima corsa fiat cum astragalo, secunda quattuor, tertia
quinque, et eae aeque corsae cum astragalis circumcurrant.
4. Hyperthyra autem ad
eundem modum componantur quemadmodum in doricis pro ratis pedibus. Ancones,
sive parotides vocantur, excalpta dextra ac sinistra praependeant ad imi
supercilii libramentum, praeter folium. Eae habeant in fronte crassitudinem
<ex> antepagmenti tribus partibus, in imo quarta parte graciliore quam
superiora. Fores ita compingantur, uti scapi cardinales sint ex latitudine
luminis totius XII parte. Inter duos scapos tympana ex XII partibus habeant
ternas partes.
5. Inpagibus
distrÏbutiones ita fient, uti divisis altitudinibus in partes V duae superiori,
tres inferiori designentur. Super medium medii inpages conlocentur, ex reliquis
alii in summo, alii in imo compingantur. Altitudo inpagis fiat tympani tertia
parte, cymatium sexta parte inpagis. Scaporum latitudines inpagis dimidia
parte, item replum de inpage dimidia et sexta parte. Scapi, qui sunt secundum
antepagmentum, dimidium inpagis constituantur. Sin autem valvatae erunt,
altitudines ita manebunt, in latitudinem adiciatur amplius foris latitudo. Si
quadriforis futura est, altitudo adiciatur.
6. Atticurge autem isdem rationibus perficiuntur,
quibus dorica. Praeterea corsae sub cymatiis in antepagmentis circumdantur,
quae ita distribui debent, uti antepagmenti praeter cymatium ex partibus VII
habeant duas partes. Ipsaque non fiunt clathrata neque bifora sed valvata, et
aperturas habent in exteriores partes. Quas rationes aedium sacrarum in
formationibus oporteat fieri <doricis>, ionicis corinthiisque operibus,
quoad potui attingere, veluti legitimis moribus exposui. Nunc de tuscanicis dispositionibus, quemadmodum
institui oporteat, dicam.
|