1. Locus, in quo aedis constituetur, cum
habuerit in longitudine sex partes, una adempta reliquum quod erit, latitudini
detur. Longitudo autem dividatur bipertito, et quae pars erit interior,
cellarum spatiis designetur, quae erit proxima fronti, columnarum dispositione
relinquatur. Item latitudo dividatur in partes X.
2. Ex his ternae partes dextra ac sinistra
cellis minoribus, sive ibi alae futurae sunt, dentur; reliquae quattuor media
aedi attribuantur. Spatium, quod erit ante cellas in pronao, ita columnis
designetur, ut angulares contra antas, parietum extremorum regione,
conlocentur; duae mediae e regione parietum, qui inter antas et mediam aedem
fuerint, ita distribuantur; et inter antas et columnas priores per medium isdem
regionibus alterae disponantur. Eaeque sint ima crassitudine altitudinis parte
VII; altitudo tertia parte latitudinis templi; summaque columna quarta parte crassitudinis
imae contrahatur.
3. Spirae earum altae dimidia parte
crassitudinis fiant. Habeant spirae earum plinthum ad circinum, altam
suae crassitudinis dimidia parte, torum insuper cum apophysi crassum quantum
plinthus. Capituli altitudo dimidia crassitudinis. Abaci latitudo quanta ima
crassitudo columnae. Capitulique crassitudo dividatur in partes tres, e quibus
una plintho, quae est in abaco, detur, altera echino, tertia hypotrachelio cum
apophysi.
4. Supra columnas trabes
compactiles inponantur ut altitudinis modulis is, qua magnitudine operis
postulabuntur. Eaeque trabes conpactiles ponantur ut eam habeant crassitudinem,
quanta summae columnae erit hypotrachelium, et ita sint conpactae subscudibus
et securiclis, ut conpactura duorum digitorum habeant laxationem. Cum enim
inter se tangunt et non spiramentum et perflatum venti recipiunt,
concalefaciuntur et celeriter putrescunt.
5. Supra trabes et supra
parietes traiecturae mutulorum parte IIII altitudinis columnae proiciantur;
item in eorum frontibus antepagmenta figantur. Supraque id tympanum fastigii structura seu de materia conlocetur. Supraque
eum fastigium, columen, cantherii, templa ita sunt conlocanda, ut stillicidium
tecti absoluti tertiario respondeat.
|