1. Fiunt autem aedes rutundae, e quibus
aliae monopteroe sine cella columnatae constituuntur, aliae peripteroe
dicuntur. Quae sine cella fiunt, tribunal habent et ascensum ex sua diametro
tertiae partis. Insuper stylobata columnae constituuntur tam altae, quanta ab
extremis parietibus est diametros stylobatarum, crassae altitudinis suae cum
capitulis et spiris decumae partis. Epistylium altum columnae
crassitudinis dimidia parte. Zophorum et reliqua, quae insuper inponuntur, ita
uti in III volumine de symmetriis scripsi.
2. Sin autem peripteros
ea aedes constituetur, duo gradus et stylobata ab imo constituantur. Deinde
cellae paries conlocetur cum recessu eius a stylobata circa partem latitudinis
quintam medioque valvarum locus ad aditus relinquatur; eaque cella tantam
habeat diametrum praeter parietes et circumitionem, quantam altitudinem
columna. Supra stylobata columnae circum cellam isdem symmetriisque
disponantur.
3. In medio tecti ratio
ita habeatur, uti, quanta diametros totius operis erit futura, dimidia altitudo
fiat tholi praeter florem; flos autem tantam habet magnitudinem, quantam
habuerit columnae capitulum, praeter pyramidem. Reliqua, uti supra scripta sunt
ea, proportionibus atque symmetriis facienda videntur.
4. Item generibus aliis
constituuntur aedes ex isdem symmetriis ordinatae et alio genere dispositiones
habentes, uti est Castoris in circo Flamino et inter duos lucos Veiovis, item
argutius Nemori Dianae columnis adiectis dextra ac sinistra ad umeros pronai.
Hoc autem genere primo facta est, uti est Castoris in circo, Athenis in arce et
in Attica Sunio Palladis Minervae. Earum non aliae sed eaedem sunt
proportiones. Cellae enim longitudinibus duplices sunt ad latitudines uti
reliquae; ex is omnia quae solent esse in frontibus, ad latera sunt translata.
5. Nonnulli etiam de
tuscanicis generibus sumentes columnarum dispositiones transferunt in
corinthiorum et ionicorum operum ordinationes, et quibus in locis in pronao
procurrunt antae, in isdem e regione cellae parietum columnas binas conlocantes
efficiunt tuscanicorum et graecorum operum communem ratiocinationem.
6. Alii vero removentes
parietes aedis et adplicantes ad intercolumnia pteromatos, spatii sublati
efficiunt amplum laxamentum cellae; reliqua autem proportionibus et symmetriis
isdem conservantes aliud genus figurae nomisque videtur pseudoperipterum
procreavisse. Haec autem genera propter usum sacrificiorum convertuntur. Non
enim omnibus diis isdem rationibus aedes sunt faciundae, quod alius alia
varietate sacrorum religionum habet effectus.
7. Omnes aedium sacrarum
ratiocinationes, uti mihi traditae sunt, exposui ordinesque et symmetrias eorum
partitionibus distinxi, et quorum dispares sunt figurae et quibus discriminibus
inter se sunt disparatae, quoad potui significare scriptis, exposui. Nunc de
areis deorum inmortalium, uti aptam constitutionem habeant ad sacrificiorum
rationem, dicam.
|