Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Vitruvius Pollio
De architectura

IntraText CT - Text

  • Liber X
    • Caput X
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput X

1. Nunc vera quae ad praesidia periculi et necessitatem salutis sunt inventa, id est scorpionum et ballistarum rationes, quibus symmetriis comparari possint, exponam. Omnes proportiones eorum organorum ratiocinatorum ex proposita sagittae longitudine, quam id organum mittere debet, eiusque nonae partis fit foraminis in capitulis magnitudo, per quae tenduntur nervi torti, qui bracchia continere ipsûm tamen debent.

2. Eorum foraminum capituli deformatur altitudo et latitudo. Tabulae, quae sunt in summo et in imo capituli, peritreta quae vocantur, fiant crassitudine unius foraminis, latitudine unius et eius dodrantis, in extremis foraminis unius et eius <semissis>. Parastaticae dextra ac sinistra praeter cardines altae foraminum IIII, crassae foraminum quinum; cardinis foraminis dimidi. A parastatica ad foramen spatium foraminis, a foramine ad medianam parastaticam item foraminis. Latitudo parastados mediae unius foraminis et eius, crassitudo foraminus unius.

3. Intervallum, ubi sagitta conlocatur in media parastade, foraminis partis quartae. Anguli quattuor, qui sunt circa, in lateribus et frontibus lamnis ferreis aut stylis aereis et clavis configantur. Canaliculi, qui graece syrinx dicitur, longitudo foraminum XVIIII. Regularum, quas nonnulli bucculas appellant, quae dextra ac sinistra canalem figuntur, <longitudo> foraminum XVIIII, altitudo foraminis unius et crassitudo. Et adfiguntur regulae duae, in quas inditur sucula, habentes longitudinem foraminum trium, latitudinem dimidium foraminis. Crassitudo bucculae, quae adfigitur (vocitatur camillum seu, quemadmodum nonnulli, loculamentum) securiclatis cardinibus fixa, foraminis I, altitudo foraminis. Suculae longitudo foraminum, crassitudo suculae foraminis VIIII.

4. Epitoxidos longitudo foraminis, crassitudo. Item chelonii. Chelae, sive manucla dicitur, longitudo foraminum trium, latitudo et crassitudo. Canalis fundi longitudo foraminis XVI, crassitudo foraminis, altitudo. Columellae basis in solo foraminum VIII, latitudo in plinthide, in qua statuitur columella, foraminis crassitudo, columellae longitudo ad cardinem foraminum XII, latitudo foraminis crassitudo. Eius capreoli tres, quorum longitudo foraminum VIIII, latitudo dimidium foraminis, crassitudo. Cardinis longitudinis foraminis; columellae capitis longitudo; antefixa latitudo foraminis, crassitudo I.

5. Posterior minor columna, quae graece dicitur antibasis, foraminum VIII, latitudo foraminis, crassitudinis. Subiecto foraminum XII, latitudinis et crassitudinis eiusdem, cuius minor columna illa. Supra minorem columnam chelonium, sive pulvinus dicitur, foraminum II semissisque, altitudinis II semissisque, latitudinis. Cherolabae sucularum foraminum II, crassitudo foraminis, latitudo I semissisque. Transversariis cum cardinibus longitudo foraminum, latitudo I semissisque et crassitudo. Bracchii longitudo [ I semissisque ] foraminum VII, crassitudo ab radice foraminis, in summo foraminis; curvaturae foraminis VIII.

6. Haec his proportionibus aut adiectionibus aut detractionibus comparantur. Nam si capitula altiora, quam erit latitudo, facta fuerint, quae anatona dicuntur, de bracchiis demetur, ut, quo mollior est tonus propter altitudinem capituli, bracchii brevitas faciat plagam vehementiorem. <Si> minus altum capitulum fuerit, quod catatonum dicitur, propter vehementiam bracchia paulo longiora constituentur, uti facile ducantur. Namque quemadmodum vectis, cum est longitudine pedum quinque, quod onus IIII hominibus extollit, id, qui est X, duobus elevat, eodem modo bracchia, quo longiora sunt, mollius, quod breviora, durius ducuntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License