VI. Sciendum autem est in una legione decem cohortes esse
debere. Sed prima cohors reliquas et numero militum et dignitate praecedit. Nam
genere atque institutione litterarum uiros electissimos quaerit. Haec enim
suscipit aquilam, quod praecipuum signum in Romano est semper exercitu et
totius legionis insigne; haec imagines imperatorum, hoc est diuina et
praesentia signa, ueneratur; habet pedites mille centum quinque, equites
loricatos CXXXII, et appellatur cohors miliaria; haec caput est legionis, ab
hac, cum pugnandum est, prima acies incipit ordinari. Secunda cohors habet
pedites DLV, equites LXVI, et appellatur cohors quingenaria. Tertia cohors
similiter habet pedites DLV, equites LXVI, sed in hac cohorte tertia ualidiores
probari moris est, quia in media acie consistit. Cohors quarta habet pedites
DLV, equites LXVI. Cohors quinta habet pedites DLV, equites LXVI; sed et quinta
cohors strenuos desideret milites, quia, sicut prima in dextro, ita quinta in
sinistro ponitur cornu. Hae quinque cohortes in prima acie ordinantur. Sexta
cohors habet pedites DLV, equites LXVI; in ipsa quoque enucleati adscribendi
sunt iuniores, quia in secunda acie post aquilam et imagines cohors sexta
consistit. Cohors VII. habet pedites DLV, equites LXVI. Cohors VIII. habet pedites
DLV, equites LXVI; sed et ipsa animosos desiderat uiros, quia in secunda acie
consistit in medio. Cohors nona habet pedites DLV, equites LXVI. Cohors X.
habet pedites DLV, equites LXVI; et ipsa bona consueuit accipere bellatores,
quia in secunda acie sinistrum possidet cornum. His decem cohortibus legio
plena fundatur, quae habet pedites sex milia centum, equites DCCXXX. Minor
itaque numerus armatorum in una legione esse non debet; maior autem interdum
esse consueuit, si non tantum unam cohortem sed etiam alias miliarias fuerit
iussa suscipere.
|