VII. Antiqua ordinatione legionis exposita, principalium
militum et, ut proprio uerbo utar, principiorum nomina ac dignitates secundum
praesentes matriculas indicabo. Tribunus maior per epistolam sacram imperatoris
iudicio destinatur. Minor tribunus peruenit ex labore. Tribunus autem uocatur
ex tribu, quia praeest militibus, quos ex tribu primus Romulus legit. Ordinarii
dicuntur qui in proelio (quia primi sunt,) ordines ducunt. Augustales appellantur
qui ab Augusto ordinariis iuncti sunt. Flauiales item, tamquam secundi
Augustales, a diuo Vespasiano sunt legionibus additi. Aquiliferi qui aquilam
portant. Imaginarii qui imperatoris imagines ferunt. Optiones ab adoptando
appellati, quod antecedentibus aegritudine praepeditis hi tamquam adoptati
eorum atque uicarii solent uniuersa curare. Signiferi qui signa portant, quos
nunc draconarios uocant. Tesserarii qui tesseram per contubernia militum
nuntiant; tessera autem dicitur praeceptum ducis, quo uel ad aliquod opus uel
ad bellum mouetur exercitus. Campigeni, hoc est antesignani, ideo sic nominati,
quia eorum opera atque uirtute exercitii genus crescit in campo. Metatores qui
praecedentes locum eligunt castris. Beneficiarii ab eo appellati, quod promouentur
beneficio tribunorum. Librarii ab eo, quod in libros referunt rationes ad
milites pertinentes. Tubicines cornicines et bucinatores qui tuba uel aere
curuo uel bucina committere proelium solent. Armaturae duplares qui binas
consecuntur annonas, simplares qui singulas. Mensores qui in castris ad
podismum demetiuntur loca, in quibus tentoria milites figant, uel hospitia in
ciuitatibus praestant. Torquati duplares, torquati simplares; torques aureus
solidus uirtutis praemium fuit, quem qui meruisset praeter laudem interdum
duplas consequebatur annonas. Duplares, sesquiplicares: duplares duas,
sesquiplicares unam semis consequebantur annonam. Candidati duplares, candidati
simplares. Hi sunt milites principales, qui priuilegiis muniuntur. Reliqui
munifices appellantur, quia munera facere coguntur.
|