VIII. Vetus tamen consuetudo tenuit, ut ex primo principe
legionis promoueretur centurio primi pili, qui non solum aquilae praeerat,
uerum etiam quattuor centurias, hoc est CCCC milites, in prima acie gubernabat.
Hic tamquam caput totius legionis merita consequebatur et commoda. Item primus
hastatus duas centurias, id est CC homines, ducebat in acie secunda, quem nunc
ducenarium uocant. Princeps autem primae cohortis centuriam semis, hoc est CL
homines, gubernabat. Ad quem in legione prope omnia, quae ordinanda sunt,
pertinent. Item secundus hastatus centuriam semis, id est CL homines, regebat.
Triarius prior centum homines gubernabat. Sic decem centuriae cohortis primae a
quinque ordinariis regebantur. Quibus magnae utilitates et magnus honor esta
ueteribus constitutus, ut ceteri milites ex tota legione omni labore ac
deuotione contenderent ad tanta praemia peruenire. Erant etiam centuriones, qui
singulas centurias curabant; qui nunc centenarii nominantur. Erant decani,
denis militibus praepositi, qui nunc caput contubernii uocantur. Secunda cohors
habebat centuriones quinque; similiter tertia quarta usque ad decimam cohortem.
In tota autem legione erant centuriones quinquaginta quinque.
VIIII. Sed legati imperatoris ex consulibus ad exercitus mittebantur, quibus
legiones et auxilia uniuersa obtemperabant in ordinatione pacis uel necessitate
bellorum, in quorum locum nunc inlustres uiros constat magistros militum
substitutos, a quibus non tantum binae legiones sed etiam plures numeri
gubernantur. Proprius autem iudex erat praefectus legionis, habens comitiuae
primi ordinis dignitatem, qui absente legato tamquam uicarius ipsius potestatem
maximam retinebat. Tribuni uel centuriones ceterique milites eius praecepta
seruabant. Vigiliarum siue profectionis tessera ab eodem petebatur. Si miles
crimen aliquod admisisset, auctoritate praefecti legionis a tribuno deputabatur
ad poenam. Arma omnium militum, item equi uestes annona ad curam ipsius
pertinebat. Disciplinae seueritas, exercitatio non solum peditum sed etiam
equitum legionariorum praecepto eius cotidie curabatur. Ipse autem iustus
diligens sobrius legionem sibi creditam adsiduis operibus ad omnem deuotionem,
ad omnem formabat industriam, sciens ad praefecti laudem subiectorum redundare
uirtutem.
|