XVII. Illud autem sciendum est et modis omnibus
retinendum: commisso bello prima ac secunda acies stabat inmota, triarii quoque
residebant. Ferentarii autem armaturae exculcatores sagittarii funditores, hoc
est leuis armatura, aduersarios prouocabant ante aciem praecedentes. Si hostes
fugare potuerant, sequebantur; si eorum uirtute aut multitudine premebantur,
reuertebantur ad suos et post eos stabant. Excipiebant autem proelium grauis
armatura, et tamquam murus, ut ita dicam, ferreus stabat et non solum
missibilibus sed etiam gladiis comminus dimicabant. Et si hostes fugassent, non
sequebatur grauis armatura, ne aciem suam ordinationemque turbaret et ad
dispersos recurrentes hostes incompositos obprimerent, sed leuis armatura cum
funditoribus sagittariis et equitibus fugientes sequebatur inimicos. Hac
dispositione atque cautela sine periculo legio uincebat aut superata seruabatur
incolumis, quia legionis ius est facile nec fugere nec sequi.
(XVIII.) Sed ne milites aliquando in tumultu proelii a suis contubernalibus
aberrarent, diuersis cohortibus diuersa in scutis signa pingebant, ut ipsi
nominant, digmata, sicut etiam nunc moris est fieri. Praeterea in aduerso scuto
uiuscuiusque militis litteris erat nomen adscriptum, addito et ex qua esset
cohorte quaue centuria. Ex his igitur apparet legionem bene instituam quasi
munitissimam esse ciuitatem, quae omnia proelia necessaria secum ubique
portaret nec metueret repentinum hostium superuentum, quae etiam in mediis
campis subito fossa se ualloque muniret, quae omne genus militum contineret et
armorum. Si quis igitur pugna publica superari barbaros cupit, ut diuinitas
nutu, dispositione imperatoris inuicti reparentur ex tironibus legiones, uotis
omnibus petat. Intra breue autem spatium temporis iuniores diligenter electi et
exercitati cotidie non solum mane sed etiam post meridiem omni armorum
disciplina uel arte bellandi ueteres illos milites, qui orbem terrarum integrum
subegerunt, facile coaequabunt. Nec moueat, quod olim est consuetudo mutata
quae uiguit; sed huius felicitatis ac prouisionis est perennitas tua, ut pro
salute reipublicae et noua excogitet et antiqua restituat. Omne opus difficile
uidetur, antequam temptes; ceterum si exercitati et prudentes uiri dilectui
praeponantur, celeriter manus bellis apta poterit adgregari et diligenter
institui. Quiduis enim efficit sollertia, si conpetentes non denegentur
expensae.
|