XX. Illud uero ab antiquis diuinitus insitutum est, ut ex
donatiuo, quod milites consecuntur, dimidia pars sequestraretur apud signa et
ibidem ipsis militibus seruaretur, ne per luxum aut inanium rerum conparationem
ab contubernalibus posset absumi. Plerique enim homines et praecipue pauperes
tantum erogant, quantum habere potuerint. Sepositio autem ista pecuniae primum
ipsis contubernalibus docetur adcommoda; nam cum publica sustententur annona,
ex omnibus donatiuis augetur eorum pro medietate castrense peculium. Miles
deinde, qui sumptus suos scit apud signa depositos, de deserendo nihil cogitat,
magis diligit signa, pro illis in acie fortius dimicat, more humani ingenii, ut
pro illis habeat maximam curam, in quibus suam uidet positam esse substantium.
Denique decem folles, hoc est decem sacci, per cohortes singulas ponebantur, in
quibus haec ratio condebatur. Addebatur etiam saccus undecimus, in quem tota
legio particulam aliquam conferebat, sepulturae scilicet causa, ut, si quis ex
contubernalibus defecisset, de illo undecimo sacco ad sepulturam ipsius
promeretur expensa. Haec ratio apud signiferos, ut nunc dicunt, in cofino
seruabatur. Et ideo signiferi non solum fideles sed etiam litterati homines
eligebantur, qui et seruare deposita scirent et singulis reddere rationem.
|