XXII. Habet praeterea legio tubicines cornicines
bucinatores. Tubicen ad bellum uocat milites et rursum receptui canit.
Cornicines quotiens canunt, non milites sed signa ad eorum obtemperant nutum.
Ergo quotiens ad aliquod opus exituri sunt soli milites, tubicines canunt,
quotiens mouenda sunt signa, cornicines canunt; quotiens antem pugnatur, et
tubicines et cornicines pariter canunt. Classicum item appellatur quod
bucinatores per cornu dicunt. Hoc insigne uidetur imperii, quia classicum
canitur imperatore praesente uel cum in militem capitaliter animaduertitur,
quia hoc ex imperatoris legibus fieri necesse est. Siue ergo ad uigilias uel
agrarias faciendas siue ad opus aliquod uel ad decursionem campi exeunt
milites, tubicine uocante operantur et rursus tubicine admonente cessant. Cum
autem mouentur signa aut iam mota figenda sunt, cornicines canunt. Quod ideo in
omnibus exercitiis et processionibus custoditur, ut in ipsa pugna facilius
obtemperent milites, siue eos pugnare siue stare siue sequi uel redire
praeceperint duces; siquidem ratio manifesta sit semper in otio debere fieri
quod necessario faciendum uidetur in proelio.
|