XXV. Legio autem non tantum militum numero sed etiam
genere ferramentorum uincere consueuit. Primum omnium instruitur iaculis, quae
nullae loricae, nulla possunt scuta sufferre. Nam per singulas centurias
singulas carroballistas habere consueuit, quibus muli ad trahendum et singula
contubernia ad armandum uel dirigendum, hoc est undecim homines, deputantur.
Hae quanto maiores fuerint, tanto longius ac fortius tela iaculantur. Non solum
autem castra defendunt, uerum etiam in campo post aciem grauis armaturae
ponuntur; ante quarum impetum nec equites loricati nec pedites scutati possunt
hostium stare. In una autem legione quinquaginta quinque carroballistae esse
solent. Item decem onagri, hoc est singuli per singulas cohortes, in carpentis
bubus portantur armati, ut, si forte hostes ad adpugnandum uenerint uallum,
sagittis et saxis possint castra defendi. Scafas quoque de singulis trabibus
excauatas cum longissimus funibus et interdum etiam ferreis catenis secum legio
portat, quatenus contextis isdem, sicut dicunt, monoxylis, superiectis etiam
tabulatis, flumina sine pontibus, quae uadari nequeunt, tam a peditibus quam ab
equitatu sine periculo transeantur. habet ferreos harpagonas, quos lupos
uocant, et falces ferreas confixas longissimis contis, item ad fossarum opera
facienda bidentes ligones palas rutra alueos cofinos, quibus terra portetur.
Habet quoque dolabras secures ascias serras, quibus materies ac pali dedolantur
atque serrantur. Habet praeterea artifices cum omnibus ferramentis, qui ad
obpugnandas hostium ciuitates testudines musculos arietes uineas, ut appellant,
turres etiam ambulatorias faciunt. Verum ne singula enumerando plura dicantur,
uniuersa, quae in quocumque belli genere necessaria esse creduntur, secum legio
debet ubique portare, ut, in quouis loco fixerit castra, armatam faciat
ciuitatem.
|