I. Primus liber tironum dilectum exercitiumque deprompsit,
sequens legionis institutionem disciplinamque edocuit militarem, hic tertius classicum
sonat. Ideo enim illa praemissa sunt, ut haec, in quibus peritia certaminum et
uictoriae summa consistit, disciplinae ordine custodito et intellegerentur
celerius et amplius adiuuarent. Exercitus dicitur tam legionum quam etiam
auxiliorum nec non etiam equitum ad gerendum bellum multitudo collecta. Huius
modus a magistris quaeritur armorum. Nam cum Xerxis et Darii et Mithridatis
ceterorumque regum, qui innumerabiles armauerunt populos, exempla releguntur,
euidenter apparet nimium copiosos exercitus magis propria multitudine quam
hostium uirtute depressos. Nam pluribus casibus subiacet amplior multitudo; in
itineribus pro mole sua semper est tardior, in longiore autem agmine etiam a
paucis superuentum adsolet pati; in locis autem asperis uel fluminibus
transeundis propter inpedimentorum moras saepe decipitur; praeterea ingenti
labore numerosis animalibus equisque pabula colliguntur. Rei quoque
frumentariae difficultas, quae in omni expeditione uitanda est, cito maiores
fatigat exercitus. Nam quantolibet studio praeparetur annona, tanto maturius
deficit, quanto pluribus erogatur. Aqua denique ipsa nimiae multitudini
aliquando uix sufficit. Quod si casu acies uerterint tergum, necesse est multos
cadere de multis et illos, qui effugerint, ut semel territos postea formidare
conflictum. Veteres autem, qui remedia difficultatem experimentis didicerant,
non tam numerosos quam eruditos armis exercitus habere uoluerunt. Itaque in
leuioribus bellis unam legionem mixtis auxiliis, hoc est decem milia peditum et
duo milia equitum, crediderunt posse sufficere, quam manum praetores uelut
minores duces ad expeditionem saepe ducebant. Quod si magnae hostium copiae
dicerentur, consularis potestas cum uiginti milibus peditum et quottuor equitum
tamquam comes maior mittebatur. Quod si infinita multitudo ex gentibus
ferocissimis rebellasset, tunc, nimia necessitate cogente, duo duces et duo
mittebantur exercitus cum eiusmodi praecepto: 'prouideant, ne quid respublica
detrimenti capiat, consules ambo alterue'. Denique cum in diuersis regionibus,
contra diuersos hostes a populo Romano annis prope omnibus pugnaretur, ideo
sufficiebant militum copiae, quia utilius iudicabant non tam grandes exercitus
habere quam plures, illa tamen ratione seruata, ne umquam amplior multitudo socialium
auxiliarium eset in castris quam ciuium Romanorum.
|