V. Multa quidem sunt dicenda atque obseruanda pugnantibus,
siquidem nulla sit neglegentiae uenia, ubi de salute certatur. Sed inter
reliqua nihil magis ad uictoriam proficit quam monitis obtemperare signorum.
Nam cum uoce sola inter proeliorum tumultus regi multitudo non possit et cum
pro necessitate rerum plura ex tempore iubenda atque facienda sint, antiquus
omnium gentium usus inuenit, quomodo quod solus dux utile iudicasset per signa
totus agnosceret et sequeretur exercitus. Tria itaque genera constat esse
signorum, uocalia semiuocalia muta. Quorum uocalia et semiuocalia percipiuntur
auribus, muta uero referuntur ad oculos. Vocalia dicuntur quae uoce humana
pronuntiantur, sicut in uigilis uel in proelio pro signo dicitur, ut puta 'uictoria'
'palma' 'uirtus' 'Deus nobiscum' 'triumphus imperatoris' et alia, quaecumque
uoluerit dare is, qui in exercitu habet maximam potestatem. Sciendum tamen est
ista uocabula cotidie debere uariari, ne ex usu signum hostes agnoscant et
explorantes inter nostros uersentur inpune. Semiuocalia sunt quae per tubam aut
cornu aut bucinam dantur; tuba quae directa est appellatur; bucina quae in
semet aereo circulo flectitur; cornu quod ex uris agrestibus, argento nexum,
temperatum arte spirituque canentis flatus emittit auditum. Nam indubitatis per
haec sonis agnoscit exercitus, utrum stare uel progredi an certe regredi
oporteat(, utrum longe persequi fugientes an receptui canere). Muta signa sunt
aquilae dracones uexilla flammulae tufae pinnae; quocumque enim haec ferri
iusserit ductor, eo necesse est signum suum comitantes milites pergant. Sunt et
alia muta signa, quae dux belli in equis aut in indumentis et in ipsis armis,
ut dinoscatur hostis, praecipit custodiri; praeterea manu aliquid uel flagello
more barbarico uel certe mota, qui utitur, ueste significat. Quae omnia in
sedibus intineribus, in omni exercitatione castrensi uniuersi milites et sequi
et intellegere consuescant. Continuus enim usus necessarius uidetur in pace
eius rei, quae in proelii confusione seruanda sit. Item mutum et commune signum
est, quotiens proficiscente turba excitatus puluis ad similitudinem nubium
surgit hostiumque prodit aduentum; similiter si diuisae sint copiae, per noctem
flammis, per diem fumo significant sociis quod aliter non potest nuntiari.
Aliquanti in castellorum aut urbium turribus adpendunt trabes, quibus aliquando
erectis aliquando depositis indicant quae geruntur.
|