VIII. Consequens uidetur, itineris obseruatione
descripta, ad castrorum, in qui manendum est, uenire rationem. Non enim belli
tempore ad statiuam uel mansionem ciuitas murata semper occurrit, et incautum
est plenumque discriminis exercitum passim sine aliqua munitione considere, cum
militibus ad capiendum cibum occupatis, ad munera facienda dispersis facile
nectantur insidiae; postremo noctis obscuritas, necessitas somni, pascentium
equorum dispersio occasionem superuentibus praestat. In metandis castris non
sufficit locum bonum legere, nisi talis sit, ut alter eo non possit melior
inueniri, ne ultior praetermissus a nobis et ab aduersariis occupatus adportet
incommodum. Cauendum quoque, ne per aestatem aut morbosa in proximo aut
salubris aqua sit longius, hieme, ne pabulatio desit aut lignum, ne subitis
tempestatibus campus, in quo manendum est, soleat inundari, ne sit in abruptis
ac deuiis et circumsedentibus aduersariis difficilis praestetur egressus, ne ex
superioribus locis missa ab hostibus in eum tela preueniant. Quibus caute
studioseque prouisis, pro necessitate loci uel quadrata uel rotunda uel trigona
uel oblonga castra constitues, nec utilitati praeiudicat forma, tamen
pulchriora creduntur quibus ultra latitudinis spatium tertia pars longitudinis
additur. Ita autem ab agrimensoribus podismum mensurae colligi oportet, ut ad
quantitatem concludatur exercitus. Nam propugnatores angusta constipant et
ultra quam conuenit latiora diffundunt. tribus autem modis definiunt castra
muniri posse. Primum in unius noctis transitum et itineris occupationem
leuiorem, cum sublati caespites ordinantur et aggerem faciunt, supra quem
ualli, hoc est tribuli lignei, per ordinem digeruntur. Caespes autem
circumciditur ferramentis, qui herbarum radicibus continet terram, fit altus
semissem, latus pedem, longus pedum semis. Quod si terra solutior fuerit, ut ad
similitudinem lateris caespes non possit abscidi, tunc opere tumultuario fossa
percutitur, lata pedes quinque, alta tres, cui intrinsecus agger excrescit, ut
sine metu securus requiescat exercitus. Statiua auten castra aestate uel hieme,
hoste uicino, maiore cura ac labore firmantur. Nam singulae centuriae,
diuidentibus campidoctoribus et principiis, accipiunt pedaturas et, scutis uel
sarcinis suis in orbem circa propria signa dispositis, cincti gladio fossam
aperiunt latam aut nouem aut undecim aut tredecim pedibus uel, si maior
aduersariorum uis metuitur, pedibus decem et septem, - imparem enim numerum
obseruari moris est -; tunc saepibus ductis uel interpositis stipitibus ramisque
arborum, ne terra facile dilabatur, agger erigitur; supra quem ad similitudinem
muri et pinnae et propugnacula conponuntur. Opus uero centuriones decempedis
metiuntur, ne minus foderit aut arrauerit alicuius ignauia, et tribuni
circumeunt nec ante discedunt qui strenui sunt, quam fuerint uniuersa perfecta.
Ne tamen aliquis superuentus laborantibus fiat, omnes equites et pars peditum,
quae non operatur, priuilegio dignitatis ante fossam in procinctu armata
consistit et ingruentes repellit inimicos. Prima igitur signa locis suis intra
castra ponuntur, quia nihil est uenerabilius eorum maiestate militibus, duci
praetorium eiusque comitibus praeparatur, tribunis tabernacula conlocantur,
quibus per contubernales deputatos ad munera aqua lignum et pabula ministrantur.
Tunc pro gradu legionibus et auxiliis, equitibus et peditibus loca, in quibus
papiliones tendant, deputantur in castris, ac de singulis centuriis quaterni
equites et quaterni pedites excubitum noctibus faciunt. Et quia inpossibile
uidebatur in speculis uigilantes singulos permanere, ideo in quattuor partes ad
clepsydram sunt diuisae uigiliae, ut non amplius quam tribus horis nocturnis
necesse sit uigilare. A tubicine omnes uigiliae committuntur et finitis horis a
cornicine reuocantur. idoneos tamen tribuni et probatissimos eligunt, qui
circumeant uigilias et renuntient, si qua emerserit culpa, quos circumitores
appellabant; nunc militiae factus est gradus et circitores uocantur. Sciendum
tamen est equites extra uallum nocturnas excubias facere debere. Per diem autem
castris positis, alii mane alii post meridiem propter fatigationem hominum
equorumque agrarias faciunt. Inter praecipua conuenit ducem prouidere, siue in
castris siue in ciuitate consistat, it animalium pascua, subuectio frumenti
ceterarumque specierum, aquatio lignatio pabulatio secura ab hostium reddatur
incursu. Quod aliter non potest euenire, nisi per loca idonea, qua nostrorum
ambulat commeatus, praesidia disponantur, siue illae ciuitates sint siue
castella murata. Quod si non reperitur antiqua munitio, oportunis locis
circumdata maioribus fossis tumultuaria castella firmantur. Nam a castris
diminutiuo uocabulo sunt nuncupata castella. Intra quae in agrariis aliquanti
pedites equitesque degentes tutum iter commeantibus praestant. Difficile enim
hostis ad ea loca audet adcedere, in quibus a fronte et a tergo nouit
aduersarios commorari.
|