XI. Praemissis leuioribus artibus belli, ad publici
conflictus incertum et ad fatalem diem nationibus ac populis ratio disciplinae
militaris inuitat. Nam in euentu aperti Martis uictoriae plenitudo consistit.
Hoc ergo tempus est, quo tanto magis duces debent esse solliciti, quanto maior
speratur diligentibus gloria et maius periculum comitatur ignauos, in quo
momento peritiae usus, pugnandi doctrina consiliumque dominatur. Veteribus
saeculis mos fuit parco cibo curatos milites ad certamen educere, ut audaciores
sumpta esca redderet et longiore conflictu non fatigarentur inedia. Praeterea
obseruandum est praesentibus hostibus, siue ex castris siue ex ciuitate
producas ad proelium, ne, sum per angusta portarum particulatim procedit
exercitus, a collectis et paratis debilitetur inimicis. Ideoque prouidendum
est, ut ante omnes milites egrediantur portas et aciem construant, quam hostis
adueniat. Quod si intra ciuitatem manentibus paratus aduenerit, aut differatur
egressus aut certe dissimuletur, ut, cum aduersarii insultare coeperint his,
quos non putant exituros, cum ad praedam aut ad redeundum conuerterint animum,
cum ordines soluerint, tunc illis stupentibus lectissimi quique prorumpant et
conferti adgrediantur ignaros. Obseruatur autem, ne longo spatio fatigatum
militem neue lassos post cursum equos ad publicum proelium cogas; multum uirium
labore inineris pugnaturus amittit. Quid faciet, qui ad aciem marcidus
aduentat? Hoc et ueteres declinarunt et superiore uel nostra aetate, cum Romani
duces per inperitiam non cauissent, ne quid amplius dicam, exercitus
didicerunt. Inpar enim condicio est lassum cum requieto, sudantem cum alacri,
currentem cum eo, qui steterit, subire conflictum.
|