XII. Ipsa die, qua certaturi sunt milites, quid sentiant,
diligenter explora. Nam fiducia uel formido ex uultu uerbis incessu motibus
cernitur. Ne confidas satis, si tiro proelium cupit; inexpertis enim dulcis est
pugna; et noueris te oportere differre, si exercitati bellatores metuunt
dimicare. Monitis tamen et adhortatione ducis exercitui uirtus adcrescit et
animus, praecipue si futuri certaminis talem acceperint rationem, qua sperent
se facile ad uictoriam peruenturos. Tunc inimicorum ignauia uel error
ostendendus est, uel, si ante a nobis superati sunt, commemorandum. Dicenda
etiam quibus militum mentes in odium aduersariorum ira et indignatione
moueantur. Animis paene omnium hominum hoc naturaliter euenit, ut trepident,
cum ad conflictum hostium uenerint. Sine dubio autem infirmiores sunt quorum
mentes ipse confundit aspectus; sed hoc remedio formido lenitur, si, antequam
dimices, frequenter exercitum tuum locis tutioribus ordines, unde et uidere hostem
et agnoscere consuescant. Interdum audeant aliquid ex occasione: aut fugent aut
interimant inimicos; mores aduersariorum, arma, equos recognoscant. Nam quae ex
usu sunt non timentur.
|