XIIII. Ordinaturus aciem tria debet ante prospicere,
solem puluerem uentum. Nam sol ante faciem eripit uisum, uentus contrarius tua
inflectit ac deprimit, hostium adiuuat tela, puluis a fronte congestus oculos
implet et claudet. Haec momento eo, quo acies ordinantur, etiam imperiti uitare
solent, sed duci prouido cauendum est in futurum, ne post paululum accedente
die noceat solis mutata conuersio, ne uentus aduersus hora solita eo pugnante
nascatur. Ita ergo consistuantur ordines, ut haec post occipitium nostrum sint
et, si potest fieri, aduersariorum impetant faciem. - Acies dicitur exercitus
instructus, frons quae aduersum hostem spectat. Haec in pugna publica, si
sapienter disponitur, plurimum iuuat, si inperite, quamuis optimi bellatores
sint, mala ordinatione franguntur. Instructionis lex est, ut in primo
exercitati et ueteres milites conlocentur, quos antea principes uocabant, in
secundo ordine circumdati catafractis sagittarii et optimi milites cum spiculis
uel lanceis ordinentur, quos prius hastatos uocabant. Singuli autem armati in
directum ternos pedes inter se occupare consueuerunt, hoc est, in mille
passibus mille sescenti sexaginta sex pedites ordinantur in longum, ut nec
acies interluceat et spatium sit arma tractandi; inter ordinem autem et ordinem
a tergo in latum sex pedes distare uoluerunt, ut haberent pugnantes spatium accedendi
atque recedendi; uehementius enim cum saltu cursuque tela mittuntur. In his
duobus ordinibus et aetate maturi et usu confidentes et muniti etiam
grauioribus armis conlocantur. Hi enim ad uicem muri nec cedere nec sequi
aliquando cogendi sunt, ne ordines turbent, sed uenientes aduersarios excipere
et stando pugnandoque repellere uel fugare. Tertius ordo disponitur de
armaturis uelocissimis, de sagittariis iuuenibus, de bonis iaculatoribus, quos
antea ferentarios nominabant. Quartus item ordo construitur de scutatis
expeditissimis, de sagittariis iunioribus, de his, qui alacriter uerutis uel
mattiobarbulis, quas plumbatas nominant, dimicant, qui dicebantur leuis
armatura. Sciendum ergo est stantibus duobus primis ordinibus tertium et
quartum ordinem ad prouocandum cum missilibus et sagittis primo loco semper
exire. Qui si hostes in fugam uertere potuerint, ipsi cum equitibus
persecuntur; sin uero ab hostibus pulsi fuerint, redeunt ad primam ac secundam
aciem et inter ipsos recipiunt se ad loca sua. Prima autem et secunda acies,
cum ad spathas et ad pila, ut dicitur, uentum fuerit, totum sustinet bellum. In
quinta acie ponebantur interdum carroballistae et manuballistarii
fundibulatores funditores. Fundibulatores sunt qui fustibalis lapides iaciunt.
Fustibalus fustis est longus pedibus quottuor, cui per medium ligatur funda de
corio et utraque manu inpulsus prope ad instar onagri dirigit saxa. Funditores
sunt qui fundis lino uel saetis factis - has enim dicunt esse meliores -
contorto circa caput brachio dirigunt saxa. Quibus scuta deerant, siue
lapidibus manu iactis siue missibilibus in hoc ordine dimicabant, quos accensos
tamquam iuniores et postea additos nominabant. Sextus ordo post omnes a
firmissimis et scutatis et omni genere armorum munitis bellatoribus tenebatur;
quos antiqui triarios appellabant. Hi, ut requieti et integri acrius inuaderent
hostes, post ultimas acies sedere consueuerant. Si quid enim primis ordinibus
accidisset, de horum uiribus reparationis spes tota pendebat.
|