XV. Explanato, qualiter debeant acies instrui, nunc
podismum mensuramque ipsius ordinationis exponam. In mille passibus campi una
acies mille sescentos sexaginta sex suscipiet pedites, propterea quia singuli
pugnatores ternos occupant pedes. Quod si sex acies in mille passibus campi
uolueris ordinare, nouem milia nongenti nonaginta sex pedites sunt necessarii.
Si autem in terno hunc numerum uolueris tendere, duo milia passuum
conprehendit; sed melius est plures acies facere quam militem spargere. Senos
pedes a tergo inter singulas acies in latum diximus interpatere debere, et ipsi
bellatores stantes singulos obtinent pedes. Ideoque si sex acies ordinaueris,
quadraginta duo pedes in latum et mille passus in longum decem milium hominum
tenebit exercitus. Ad hanc rationem, siue uiginti milia siue triginta milia
peditum fuerint, iuxta mensurae podismum sine aliqua difficultate poterunt
ordinari, nec dux fallitur, cum sciat, qui locus quantos capere possit armatos.
Dicunt, si angustior locus sit uel multitudo sufficiat, etiam in deno uel
amplius acies ordinari. Magis enim expedit, ut conferti pugnent, quam longius
separati; nam si nimium fuerit acies tenuata, cito ab aduersariis facta
inpressione perrumpitur et nullum postea potest esse remedium. Qui autem numeri
in dextro cornu, qui in sinistro, qui in medio debeant ordinari, uel iuxta
dignitates eorum seruatur ex more, uel certe pro qualitate hostium commutatur.
|