XVI. Constructa acie peditum equites ponuntur in cornibus,
ita ut loricati omnes et contati iuncti sint peditibus, sagittarii autem uel
qui loricas non habent longius euagentur. A fortioribus namque equitibus
peditum protegenda sunt latera et a uelocioribus atque expeditis hostium cornua
superfundenda atque turbanda. Scire dux debet, contra quos drungos, hoc est
globos, hostium quos equites oporteat poni. Nam nescio qua occulta ratione,
immo paene diuina, alii contra alios dimicant melius, et qui fortiores uicerant
ab inferioribus saepe uincuntur. Quod si equites inpares fuerint, more ueterum uelocissimi
cum scutis leuibus pedites ad hoc ipsum exercitati isdem miscendi sunt, quos
uelites nominabant. Quo facto quamuis fortissimi equites hostium euenerint,
tamen aduersum mixtum agmen pares esse non possunt. (Unum hoc remedium omnes
duces ueteres inuenerunt, ut adsuefacerent iuuenes currentes egregie et inter
bonis equites singulos ex his pedites conlocarent cum leuioribus scutis gladiis
atque missibilibus.)
|