XX. Depugnationum septem sunt genera uel modi, cum infesta
ex utraque parte signa confligunt. Vna depugnatio est fronte longa quadro
exercitu, sicut etiam nunc et prope semper solet proelium fieri. Sed hoc genus
depugnationis periti armorum non optimum iudicant, quia, in prolixo spatio cum
tenditur acies, non aequalis semper campus occurrit, et si hiatus aliqui in
medio uel sinus aut curuatura fit, in eo loco acies frequenter inrumpitur.
Praeterea, si multitudine aduersarius antecedit, a lateribus aut dextram aut
sinistrum alam circumuenit. In quo periculum magnum est, nisi supernumerarios
habeas, qui procurrant hostemque sustineant. Hoc genere solus debet confligere
qui et plures et fortes habuerit bellatores; ex utroque cornu hostem
circumueniat et quasi in sinum sui concludat exercitus. Secunda depugnatio est
obliqua, plurimis melior. In qua si paucos strenuos loco idoneo ordinaueris,
etiam si multitudine hostium et uirtute turberis, tamen poteris reportare
uictoriam. Huius talis est modus. Cum instructae acies ad congressum ueniunt,
tunc tu sinistram alam tuam a dextra aduersarii longius separabis, ne uel missibilia
ad eam uel sagittae perueniant; dextram autem alam tuam sinistrae alae illius
iunges et ibi primum inchoa proelium, ita ut cum equitibus optimis et
probatissimis peditibus sinistram partem illius, ad quam te iunxeris,
adgrediaris atque circumeas et detrudendo atque supercurrendo ad hostium terga
peruenias. Quod si semel aduersarios exinde pellere coeperis, adcedentibus tuis
indubitatam uictoriam consequeris et pars exercitus tui, quam ab hoste
submoueris, secura durabit. Ad similitudinem autem A litterae uel libellae
fabrilis acies in hoc dimicandi genere conponuntur. Quod si tibi prior
aduersarius fecerit, illos, quos post aciem supernumerarios diximus debere
poni, tam equites quam pedites, ad sinistrum tuum colliges cornum, et sic
aduersario resistis magnis uiribus, ne arte pellaris. Tertia depugnatio est
similis secundae, sed in hoc deterior, quod a sinistro cornu tuo cum illius
incipis dextro confligere. Nam quasi mancus impetus est eorum et aperte cum
difficultate adgrediuntur hostes qui in sinistro dimicant cornu. Quod apertius
explanabo. Si quando alam sinistram longe habueris meliorem, tunc ei
fortissimos equites peditesque coniunge et in congressu ipsam primam applica ad
alam hostium dextram, et quantum potes, aduersarii dextram partem pellere et
circumire festina. Tuam autem aliam exercitus partem, in qua deteriores
bellatores habere te nosti, a sinistra illius longissime separa, ne uel gladiis
inuadatur uel ad eam tela perueniant. In hoc genere cauendum est, ne inimicorum
cuneis transuersa tua acies elidatur. Hoc autem modo uno casu utiliter
pugnabitur, si aduersarius inferiorem dextrum cornum habuerit et tu longe
fortiorem sinistrum. Quarta depugnatio talis est. Cum ordinaueris aciem, ante
quadringentos uel quingentos passus, quam ad hostem peruenias, non sperante eo
subito ambas alas tuas incitare te conuenit, ut ex utroque cornu inprouisos
hostes uertas in fugam et celerius uictoriam consequaris. Sed hoc genus
certaminis, licet cito superet, si exercitatos fortissimosque produxerit, tamen
periculosum est, quia mediam aciem suam qui sic dimicat nudare compellitur et
in duas partes exercitum separare. Et si primo impetu uictus non fuerit
inimicus, habet occasionem, qua inuadat et diuisa cornua et mediam aciem
destitutam. Quinta depugnatio est quartae similis, sed hoc unum amplius habet,
quod leuem armaturam et sagittarios ante primam aciem ponit, ut illis
resistentibus non possit inrumpi. Nam sic de dextro cornu suo illius sinistrum
et de sinistro cornu suo illius dextrum adgreditur. Quod si fugare potuerit,
statim uincit; sin minus, media acies ipsius non laborat, quia a leui armatura
sagittariisque defenditur. Sexta depugnatio optima est, prope similis secundae,
qua utuntur qui de numero suorum et de uirtute desperant. Et si bene
ordinauerint, quamuis cum paucioribus semper uictoriam consecuntur. Nam cum
instructa acies ad hostes accedit, dextram alam tuam sinistrae alae hostium
iunge et ibi per equites probatissimos et uelocissimos pedites incipe proelium.
Reliquam autem partem exercitus tui longissime ab aduersariorum acie remoue et
in directum porrige quasi ueru; nam, cum sinistram partem illius et a lateribus
et a tergo coeperis caedere, sine dubio uertis in fugam. Aduersarius autem nec
de dextra parte sua nec de media acie potest suis laborantibus subuenire, quia
acies tua extenditur et tota se porrigit ad similitudinem I litterae
longissimeque recedit ab hostibus. Quo genere in itineribus saepe confligitur.
Septima depugnatio est quae loci beneficio adiuuat dimicantem. In hac quoque et
cum paucioribus et cum minus fortibus poteris aduersarium sustinere, hoc est,
si montem aut mare aut flumen aut lacum aut ciuitatem aut paludes aut abrupta
in una parte habeas, ex qua hostis non possit accedere, reliquum exercitum tuum
directa acie ordines, sed in illa, quae munitionem non habet, omnes equites et
ferentarios ponas. Tunc securus pro tuo arbitrio cum hoste confligis, quia ab
una parte loci natura te munit ab alia duplex prope ponitur equitatus. Illud
tamen obseruandum est, quo nihil melius inuenitur, ut, siue dextro cornu solo
pugnare uolueris, ibi fortissimos ponas, siue de sinistro, ibi strenuissimos
conloces, siue in medio facere cuneos uolueris, per quos acies hostium rumpas,
in cuneo exercitatissimos ordines bellatores. Victoria enim per paucos fieri
consueuit. Tantum est, ut electi a duce sapientissimo in his locis, in quibus
ratio et utilitas postulat, ordinentur.
|