XXII. Digestis omnibus, quae ratio militaris experimentis
et arte seruauit, unum superest edocere, quemadmodum recedatur ab hostibus. Nam
disciplinae bellicae et exemplorum periti nusquam maius periculum inminere
testantur. Qui enim ante congressum recedit ex acie, et suis fiduciam minuit et
inimicis addit audaciam. Verum quia hoc saepius necesse est euenire, quibus
modis tuto possit fieri, declarandum est. Primum ut tui nesciant, ideo te
recedere, quia declinas inire conflictum, sed credant arte aliqua se ideo
reuocari, ut ad oportuniorem locum inuitetur hostis ac facilius superetur aut
certe insequentibus aduersariis secretiores conlocentur insidiae. Nam ad fugam
parati sunt qui ducem suum sentiunt desperare. Illud quoque uitandum est, ne
hostes te recedere sentiant et statim inruant. Propterea plerique ante pedites
suos equites posuerunt, ut discurrentes aduerasrios uidere non sinerent, quem
ad modum pedites abscedebant. Item particulatim incipientes a primis singulas
acies subducebant retroque reuocabant, in gradu suo manentibus reliquis, quos
subduxerant primum. Aliquanti exploratis itineribus noctu cum exercitu
recedebant, ut hostes, die orta cum intellexissent, non possent conprehendere
praecedentes. Praeterea leuis armatura praemittebatur ad colles, ad quos subito
totus reuocaretur exercitus, et si hostes insequi uoluissent, a leui armatura,
quae ante occupauerat locum, additis equitibus fundebantur. Nihil enim
periculosius existimant, quam si inconsulte insequentibus ab his, qui in
subsessa fuerint uel qui ante se parauerint, obuietur. Hoc tempus est, quo
opportune collocantur insidiae, quia aduersus fugientes maior audacior et minor
cura est. Necessario autem amplior securitas grauius solet habere discrimen.
Inparatis, cibum capientibus, in itinere lassis, equos suos pascentibus ac
nihil tale suspicantibus superuentus adsolent fieri. Quod et nobis uitandum est
et hosti in eiusmodi occasionibus pernicies inferenda. Hoc enim casu obpressis
nec uirtus potest nec multitudo prodesse. Qui in acie publica uincitur pugna,
licet et ibi ars plurimum prosit, tamen ad defensionem suam potest adcusare
fortunam; qui uero superuentum insidias subsessas passus est, culpam suam non
potest excusare, quia haec uitare potuit et per speculatores idoneos ante
cognoscere. Cum receditur, talis fraus fieri consueuit. Recto itinere pauci
equites insecuntur, ualida manus occulte per alia mittitur loca; ubi ad agmen
inimicorum peruenerint equites, temptant leuiter atque discedunt; ille credit
quicquid insidiarum fuerat praeterisse et sine cura resoluitur ad neglegentiam;
tunc illa manus, quae secreto itinere destinata fuerat, superueniens obprimit
ignorantes. Multi, cum ab hoste discedunt, si per siluas ituri sunt,
praemittunt qui angusta uel abrupta occupent loca, ne ibidem pataintur
insidias; et rursus post se praecisis arboribus uias claudunt, quas concaedes
uocant, ut aduersariis facultatem adimant persequendi. Et paene utrique parti
in itinere ad subsessas communis occasio est: nam qui praecedit, oportunis
uallibus uel siluosis montibus (quas) post se relinquit insidias, in quas cum
inciderit inimicus, recurrit ipse et adiuu suos; qui uero sequitur, auersis
semitis longe ante destinat expeditos et praecedentem aduersarium arcet a
transitu deceptumque a fronte et a tergo concludit. Dormientibus noctu
aduersariis et qui praecessit potest regredi et qui sequitur, quantumuis
intersit, potest superuenire per fraudem. In transfretatione fluuiorum qui
praecedit illam partem temptat opprimere, quae prima transiuerit, dum reliqui
alueo separantur; qui autem sequitur festinato itinere, illos, qui nondum
potuerunt transire, conturbat.
|