XXIIII. Quadrigas falcatas in bello rex Antiochus et
Mithridates habuerunt. Quae ut primo magnum intulere terrorem, ita postmodum
fuere derisui. Nam difficile currus falcatus planum semper inuenit campum et
leui inpedimento retinetur unoque adflicto aut uulnerato equo decipitur. Sed
maxime hac Romanorum militum arte perierunt: ubi ad pugnam uentum est, repente
toto campo Romani tribulos abiescerunt, in quos currentes quadrigae cum
incidissent, deletae sunt. Tribulus autem est ex quottuor palis confixum
propugnaculum, quod, quoquomodo abieceris, tribus radiis stat et erecto quarto
infestum est. Elafanti in proeliis magnitudine corporum, barritus horrore,
formae ipsius nouitate homines equosque conturbant. Hos contra Romanum
exercitum primus in Lucania rex Pyrrhus eduxit, postea Hannibal in Africa, rex
Antiochus in Oriente, Iugurtha in Numidia copiosos habuerunt. Aduersus quos
diuersa resistendi excogitata sunt genera. Nam et centurio in Lucania gladio
manum, quam promuscidem uocant, unius abscidit, et bini catafracti equi
iungebantur ad currum, quibus insidentes clibanarii sarisas, hoc est longissimos
contos, in elefantos dirigebant. Nam muniti ferro nec a sagittariis, quos
uehebant beluae, laedebantur et earum impetum equorum celeritate uitabant. Alii
contra elefantos catafractos milites inmiserunt, ita ut in brachiis eorum et in
cassidibus uel umeris aculei ingentes ponerentur e ferro, ne manu sua elefas
bellatorem contra se uenientem posset adprehendere. Praecipue tamen uelites
antiqui aduersum elefantos ordinauerunt. Velites autem erant iuuenes leui
armatura et corpore alacri, qui ex equis optime missibilia dirigebant. Hi equis
praetercurrentibus ad latiores lanceas uel maiora spicula beluas occidebant,
sed crescente audacia postea collecti plures milites pariter pila, hoc est
missibilia, in elefantos congerebant eosque uulneribus elidebant. Illud additum
est, ut funditores cum fustibalis et fundis rotundis lapidibus destinatis
Indos, per quos regebantur elefanti, cum ipsis turribus affligerent atque
mactarent, quo nihil tutius inuenitur. Praeterea uenientibus beluis, quasi
inrupissent aciem, spatium milites dabant. Quae cum in agmen medium
peruenissent, circumfusis undique armatorum globis cum magistris absque
uulneribus capiebantur (inlaesae). Carroballistas aliquanto maiores - hae enim
longius et uehementius spicula dirigunt - superpositas curriculis cum binis
equis uel mulis post aciem conuenit ordinari, et, cum sub ictum teli
accesserint, bestiae sagittis ballistariis transfiguntur. Latius tamen contra
eas et firmius praefigitur ferrum, ut in magnis corporibus maiora sint uulnera.
Aduersum elefantos plura exempla et machinamenta rettulimus, ut, si quando
necessitas postulauerit, sciatur, quae sint tam inmanibus beluis opponenda.
|