XXV. Sciendum uero est, si pars exercitus uicerit et pars
fugerit, sperandum, cum in eiusmodi necessitate ducis constantia totam sibi
possit uindicare uictoriam. Innumerabilibus hoc accidit bellis, et pro
superioribus sunt habiti qui minime desperarunt. Nam in simili condicione
fortior creditur quem aduersa non frangunt. Prior ergo de caesis hostibus spolia
capiat, quod ipsi dicunt, colligat campum, prior clamore ac bucinis exultare
uideatur. Hac fiducia ita perterrebit inimicos, ita suis fiduciam geminabit,
quasi uictor ex omni parte discesserit. Quod si aliquo casu omnis in acie
fundatur exercitus, perniciosa clades; tamen reparationis multis fortuna non
defuit, et medicina quaerenda est. Dux ergo prouidus sub ea cautela publico
debet Marte confligere, ut, si quid pro uarietate bellorum uel condicionis
humanae secus acciderit, absque graui detrimento liberet uictos. Nam si uicini
colles fuerint, si post terga munitio, si ceteris abscedentibus fortissimi
quique restiterint, se suosque seruabunt. Frequenter iam fusa acies dispersos
ac passim sequentes reparatis uiribus interemit. Numquam exultantibus maius
solet euenire discrimen, quam cum ex subito ferocia in formidinem commutatur.
Sed quocumque euentu colligendi sunt superstites, bello erigendi
adhortationibus congruis et armorum instauratione refouendi. Tunc noui
dilectus, noua quaeruntur auxilia et, quod amplius prodest, captatis
occasionibus in ipsos uictores per occultas insidias impetus faciendus ac sic
audacia reparanda. Nec oportunitas defit, cum pro felicitate superbius et
incautius mentes efferantur humanae. Si quis hunc casum ultimum putat, cogitet
euentus omnium proeliorum inter initia contra illos magis fuisse, quibus
uictoria debebatur.
|