VII. Multa defensionum obpugnationumque sunt genera, quae
locis conpetentibus inseremus. Nunc sciendum est obsidendi duas esse species,
unam, cum aduersarius oportunis locis praesidiis ordinatis ***** uel aqua
prohibet inclusos uel deditionem sperat a fame, quando omnes prohibuerit
commeatus. Hoc enim consilio ipse otiosus ac tutus fatigat inimicum. Ad quos
casus possessores, quamuis leui suspitione pulsati, omnem alimoniam uictus
intra muros debent studiosissime collocare, ut ipsis exuberet substantia,
aduersarios inopia cogat abscedere. Non solum autem porcinum sed et omne
animalium genus, quod inclusum seruari non potest, deputari oportet ad laridum,
ut adminiculo carnis frumenta sufficiant. Aues autem cohortales et sine inpensa
in ciuitatibus nutriuntur et propter aegrotantes sunt necessariae. Pabula equis
praecipue congerenda et quae adportari nequiuerint exurenda, uini aceti
ceterarumque frugum uel pomorum congerendae sunt copiae nihilque, quod usui
proficiat, hostibus relinquendum. Nam, ut hortorum cura in uirdiariis domorum
uel areis exerceatur, utilitatis ac uoluptatis ratio persuadet. Parum autem
proficit plurimum collegisse, nisi ab exordio dimensione salubri per idoneos
erogatio temperetur: numquam periclitati sunt fame qui frugalitatem inter
copias seruare coeperunt. Inbellis quoque aetas ac sexus propter necessitatem
uictus portis frequenter exclusa est, ne penuria obprimeret armatos, a quibus
moenia seruabantur.
|